l. nouit.
Num uero qui hanc doctrinae Varronianae particulam nobis seruauit
ipse ex illius libris eam decerpserit ualde dubium uidetur. homini
enim tantae neglegentiae, quantae opusculi nostri conpilatorem esse
cognouimus, talem industriam uix tribuerim. uerum potius ex alio
scriptore neque indocto homine, fortasse ipso Seruio Vergilianorum
carminum conmentatore{51}, qui hunc antiquae eruditionis pannum cum
ipsius temporum doctrina consuit, haec fluxisse existimo. quod etiam
suadere uidentur quae de auctorum quorundam uita ut Dionysii Thracis
et Tyrannionis (cf. Plut. Lucull. 20) hic leguntur, de qua Varro
tacere uel breuissime ingenium scriptoris praedicare solet. talia
autem opusculi conpilatorem multo posterioris ut genus scribendi
prodit temporis uirum nec nouisse nec conquisiuisse arbitror.
Footnote 51: In eo conmentario haud pauca occurrunt, quae ei
particulae quam nostro opusculo peculiarem esse diximus similia
(ut Aen. I 100. II 778. III 569. IIII 268. V 613 al.), in hoc
uero omnia exempla e Vergilio sumpta sunt.
Quaerentibus *in quo libro operis de sermone latino* haec disputatio
posita fuerit quodam modo adiumento nobis est unus Acronis quem dicunt
(cf. H. Vsener ind. lect. aest. Bern. 1863 p. VII) locus qui ad Horati
artem poet. 202 sic scribit 'Varro ait in III disciplinarum et ad
Marcellum de lingua latina quattuor foraminum fuisse tibias apud
antiquos, et se ipsum ait in templo (Apollinis) Marsyae uidisse tibias
quattuor foraminum'. (fr. 60A) haec optime conueniunt cum eis quae
apud Seruium de diastematis in citharis tibiisque et in humana uoce
legimus, quo consensu Varronem in hac libelli Seruiani parte ubique
fontem esse uides. numerum uero III Ritschelius quaest. Varr. p. 20
sq. ad libros disciplinarum, quorum tertius de rhetorica{52} erat
pertinere non posse censuit, itaque aut sic corrigendum ut liber
septimus qui musicam tractauerit et sine dubio hic indicatus sit
efficiatur aut ad alterum titulum referendum esse. VII autem cum non
facile in III corrumpatur, alterum praeferendum est. quo testimonio
lubrico quidem et non satis firmo donec idem reliquorum librorum
argumento confirmabitur confidere liceat. praeter Acronis uerba cum
Serui expositione coniungenda uidentur quae idem Seruius si quidem
est idem ad Verg. Aen. VIII 618 (fr. 60B) e Varrone adscripsit (cf.
C. Bartholini de tibiis uet. p. 54 sq. R. Volkmann ad Plut. de mus.
p. 142 sq.)
Footnote 52: In libri rhetorici parte de e
|