FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72  
73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   >>   >|  
uentibus _quod ea propius utramque est_ satis eluceat utrique prosodiae eam propiorem esse quam alteri acutam alteri grauem. sed hoc quominus a librario peccatum mihique sanandum ducam excerptoris prohibeor socordia, qui num haec religiose ut debuit rettulerit uel omnino intellexerit ualde dubito. Varronis autem disputationem hanc fuisse uides, cum media prosodia et acutae et graui propior sit, quam quae utrique est contraria, in flexa prosodia uocem plerumque non magnum illum transitum ab acuta ad grauem, a graui ad acutam facere, sed hunc minorem ab acuta ad mediam, a media ad grauem{40}. quae quibusdam Serui nugis interpositis proxime de media uix suo loco leguntur, ad Varronem quamquam misere deprauata referenda existimo, quem de singulari natura acutae prosodiae disputasse eique reliquas opposuisse suspicor, ut ita mediam graui potius quam acutae conparauerit, nam altitudine eam non longius ab acutu, quam a graui abesse uidimus cf. Corssenum l.l. p. 242{41}. his expositis de prosodiarum natura et nominibus grauissimis auctoribus laudatis tractauit. prosodiam cuius uaria nomina apud Gellium XIII 6, 1, uarias definitiones habes apud Theodosium p. 61, totam in altitudine uocis positam ideoque musicis sonis finitimam esse dixit{42}, unde etiam nomina singulorum accentuum, quotcunque grammatici uel rhetores excogitauerint, facilem explicationem habere. in primis de acutae natura egregie disputauit quam graui breuiorem esse dixit, ut in organis musicis et citharae chorda tenuior acutiorem sonum habeat, et tibiae quo angustiores eo acutiores 'adeo ut corniculo uel "bombukio:"{43} addito grauior sonus reddatur; quod crassior exit in aera'. pariter in pulsu chordarum citius acutam transuolare, et chordas quarum sonus grauior longiores esse, quod laxius tendantur. fistulae quoque calamos breuissimos acutissimos esse et tibias quo acutiores eo breuiores{44}, et his (ut Serui uerbis utar) foramina quam sunt ori proxima et breuioris aeris motum persentiscunt, tam uocem reddunt acutam; sic in loquentium legentiumque uoce, ubi sunt prosodiae uelut quaedam istamina, acuta tenuior est quam grauis et breuis adeo, ut non longius quam per unam syllabam, quin immo per unum tempus protrahatur. perperam Vindobonenses haec in duo enuntiata discerpsisse uiderunt Weil et Benloew l.l. p. 10, sed quid lateat sub istamina uel stamina, quae frequens corruptio est, non adsecuti sunt. mihi non dubium uidetur, quin discrim
PREV.   NEXT  
|<   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72  
73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   >>   >|  



Top keywords:

acutam

 

acutae

 
natura
 

prosodiae

 

grauem

 
prosodia
 

mediam

 

musicis

 

grauior

 
istamina

acutiores

 
longius
 

tenuior

 

altitudine

 

nomina

 
utrique
 

alteri

 

chordarum

 

citius

 

transuolare


pariter
 

reddatur

 
crassior
 

chordas

 

quarum

 

breuissimos

 

acutissimos

 
tibias
 

breuiores

 

calamos


quoque
 
longiores
 

laxius

 
tendantur
 

fistulae

 

eluceat

 

addito

 

citharae

 
chorda
 
acutiorem

organis

 

breuiorem

 

habere

 

primis

 
egregie
 

disputauit

 

habeat

 

corniculo

 
bombukio
 

rhetores