FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60  
61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   >>   >|  
et Opalia eodem die antiquitus fuisse testatur Macrobius (sat. I 10, 18), quod Caesarem ita mutasse ut illa die quo semper fuerant relinqueret, haec transferret, uereor ne citius Popmae (ad h. 1.) hoc contendenti non demonstranti O. Mueller crediderit. et re uera nihil de tali mutatione traditum est, sed Caesar omnes quantum sciamus dies festos integros reliquit. contra Augustum Macrobius (I 10, 4. 23), cum post Caesarem Saturnalia alii eodem die quo antea, alii eo qui tum ut antea notabatur, deinde omnes pluribus diebus celebrarent, per triduum festos dies instituisse testatur, eundemque ut principium et finem certo definiret, Opalia transtulisse existimo. similiter iudicauit R. Merkel praef. Ouid. Fest. p. XVIII, quem secuntur I. Marquardt R.A. IIII p. 460, L. Preller roem. myth. p. 416. hanc autem Augusti mutationem cum quibusdam aliis coniunctam probabiliter Merkel l.l. p. IIII ad fastorum ordinationem ab eo factam rettulit eamque a.u. DCCXXXXVI adscripsit. quod si uerum est, ilia a Varrone, qui DCCXXVI mortuus est, scribi non potuerunt. sciolus ergo quidam Varronem, non Varro se ipse correxit illiusque uerbis addidit _post diem tertium_, quibus deletis reliqua _ut Opalia Opis_ optime se habent. hunc autem unicum locum cum adferre posset, ante a. DCCVIII libros scriptos esse constat. Footnote 25: Vsus est loco VI 20 p. 201 (roem. chronol. p. 235. p. 16) ubi in codice Vinalia rustica _a. d. XII kal. Septembr._ agi dicuntur, quod male correxit Augustinus in _a. d. XIIII kal. Sept._, qui in fastis correctis illi respondebat. idem quamquam intellexit L. Pontedera antiq. lat. graec. enarr. p. 317 nugis a uero abduci se passus est; nihilo minus praeclare eum rem demonstrasse iudicauit I.G. Schneider uita Varr. in script. rei rust. I 2 p. 230. Restant ea quibus uestigia operis nondum absoluti et additamenta posterioris retractationis agnoscere O. Mueller sibi uisus est. ex his uero solis quidquam efficere uelle quam periculosum et lubricum sit apparet in opere tam misere corrupto turbato truncato interpolato, quam uix aliud. sed etiam quae huius generis Mueller in praefatione tamquam grauissima collegit nihil probant. quid eo efficitur, quod Varro in extremo libro septimo post Naeui Enni quoque Plauti aliorum "glo:ssas" ponere uoluerit (p. XI), hae autem desint? potuit hoc facere, expectares fortasse factum esse, sed non fecit. nisi forte et hoc loco librarii cuiusdam pigritia reliqua a scriptore addi
PREV.   NEXT  
|<   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60  
61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   >>   >|  



Top keywords:

Mueller

 

Opalia

 
iudicauit
 

festos

 

reliqua

 
correxit
 

Merkel

 

quibus

 

testatur

 
Macrobius

Caesarem

 
Schneider
 

demonstrasse

 

praeclare

 

passus

 
abduci
 

nihilo

 

nondum

 

operis

 

absoluti


additamenta
 

retractationis

 
posterioris
 

uestigia

 

antiquitus

 

Restant

 

script

 
Septembr
 

dicuntur

 

Augustinus


fuisse
 
codice
 

Vinalia

 
rustica
 

fastis

 

agnoscere

 

Pontedera

 

intellexit

 
correctis
 
respondebat

quamquam

 

aliorum

 

ponere

 

uoluerit

 
Plauti
 

quoque

 

extremo

 

efficitur

 
septimo
 

desint