FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62  
63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   >>   >|  
us quae hic cum cogere conposuit uocabulis uocalem _o_ seruauit, quod quamuis leuidense uideatur alicuius momenti est. sumpta sunt uerba ex libro V 108 p. 111 _caseus a coacto lacte ut coaxeus dictus_. similiter in eodem libro sexto 69 p. 246 uerba _spondet enim qui dicit a sua sponte: spondeo_ repetita sunt e praemissis 69 p. 245 _spondere est dicere spondeo, a sponte, nam id ualet_ (_ualet et_ cod. cf. Spengel l.l. p. 29) _a uoluntate._ et 84 p. 261 quae leguntur _indidem puteus quod sic graecum antiquum non ut nunc_ "phrear" _dictum_ e libro quinto 25 p. 41 inlata. cf. quae p. 17 de libri quinti 22 p. 31 dixi. sed redeo ad locum suprascriptum. uerbi metuo quae ibi profertur explicatio misere confecta est ex ea quae infra legitur _metuere a quodam motu animi cum id quod male_ (_malum_ F) _casurum putat refugit mens_ (p. 225), sed ita ut neglecto hoc ueriloquio _mens_ uocabulum prematur et tamquam etymon ponatur, a quo reminisci e.q.s. quoque ducta. deinde uerba nec ut scripta sunt sanam praebent sententiam nec quomodo talem efficias facile est dictu, nam uix quod Spengelius proposuit _hinc etiam metuisti, mentem quodammodo motam amouisti_ placebit. grauissimum uero est, quod praeteriti persona secunda nusquam praeterea in uerborum etymologiis ponitur nec cur hic ponatur perspicuum est. eodem modo atque metuendi etiam meminisse uerbi explicatio conglutinata est ex infra scriptis (p. 225) _meminisse a memoria cum id quod remansit in mente rursus_ (_mente in id quod rursus_ male F ut diu intellectum), _mouetur_, nisi necessitate quadam lectori non plane dormitanti ac stupido, cum reminisci et conminisci uerba a mente duci uiderit, memini quoque uerbi eandem deriuationem in mentem uenisse mauis. haec igitur, adiecta amentis originatione quae in propatulo est et ab antiquis tradita (Fest. p. 158. cl. Paul. p. 23. Isid. orig. XI 1, 11) a librario sagacitate quadam ut ipsi uidebatur haec uerba ad mentem referente in locum nostrum quo uerba quaedam a mente ducta tractari uidit, ut Varronem quasi suppleret, inculcata sunt{27}. Quod autem ordinem quo singula cognatarum notionum uocabula coniungerentur O. Mueller desiderauit ideoque locorum transpositionem suscepit, ei rei Varronem operam non dedisse, docet uel _recordare_ inter _curiosus_ et _curiae_ (VI 46 p. 424) uel _falli_ inter _famam_ et _famigerabile_ (VI 55 p. 231) interpositum et multi libri quinti praesertim loci. Footnote 26: Maiore cum specie ueritatis sane inco
PREV.   NEXT  
|<   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62  
63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   >>   >|  



Top keywords:

mentem

 

quoque

 
sponte
 

spondeo

 

reminisci

 
ponatur
 

Varronem

 

quinti

 

rursus

 
meminisse

explicatio

 
quadam
 

igitur

 

etymologiis

 

amentis

 
tradita
 

propatulo

 

originatione

 

antiquis

 

adiecta


mouetur
 

necessitate

 
lectori
 

metuendi

 

intellectum

 

remansit

 

memoria

 
scriptis
 

conglutinata

 

dormitanti


uiderit
 
ponitur
 

memini

 
eandem
 

deriuationem

 

perspicuum

 

stupido

 

conminisci

 
uenisse
 
quaedam

curiosus

 

recordare

 

curiae

 

dedisse

 
suscepit
 

transpositionem

 

operam

 

famigerabile

 
Maiore
 

specie