FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44  
45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   >>   >|  
oquium* apud Augustinum et Capellam occurrit. quorum hunc librum de dialectica legisse constat, illum eundem fortasse adhibuisse supra uidimus. sed longius progrediendum est. narrat enim hoc capite Gellius, se inspectis dialecticorum "eisago:gais", ut de axiomatis a M. Varrone profata uel proloquia adpellatis se edoceret, quaesiuisse commentarium L. Aeli de proloquiis, quem sine dubio in eodem libro Varronis atque illud memoratum uiderat (cf. L. Mercklin d. citiermeth. d. Gell. in Fleckeiseni annal. supplem. III p. 646), sed eo reperto nihil inde didicisse et ad Graecos libros rediisse. ponit ex his sumptam definitionem Chrysippi "axio:matos" (cf. L.D. VII 65), deinde eam, quam Varro de proloquio in libro 'de lingua latina ad Ciceronem quarto uicesimo' protulit. secuntur, interiectis quibusdam proloquiorum exemplis et axiomatis descriptione apud stoicos usitata iterumque nominato Varrone (ut de Ciceronis "axio:matos" uersione ex disp. Tusculanis I 7, 14 petita taceam), "axio:mato:n sunne:mmenou sumpeplegmenou diezeugmenou paradiezeugmenou" explicationes, adiectis interpretationibus latinis, quas cum e graecis libris quos ante significauit, licet reliqua inde hauriret, sumere non potuerit, ad eundem Varronem referendae uidentur. in qua re incertum est, num utramque quam profert proloquii "sune:mmenou" et "sumpeplegmenou" uersionem Varroni an fortasse alteram Aelio debuerit. duo in promptu sunt quibus haec suspitio confirmetur. primum enim Gellium has interpretationes non de suo addidisse, quod hominem philosophiae non ignarum fecisse facile contendas, inde conligendum, quod "axio:ma diezeugmenon", quod ipse (V 11, 8) 'diiunctiuum' appellat, nostro loco 'disiunctum' uertitur. alterum est, quod proloqui "paradiezeugmenou", stoicis ut uidetur adhuc ignoti (cf. Prantl l.l. p. 448. 605), uersionem omnino non proponit, quoniam eam, ut quod prope sua sponte apparet adiciam, in Varronis libro non repperit. cuius "paradiezeugmenou" usu admoniti, ne quid audacius Varroni adscribamus, num ex reliquis quidquam ad eum referendum sit, in medio relinquimus. qui uero sciunt in his rebus exempla non nullius momenti esse et idem proloqui conexi exemplum _si (Plato) ambulat, (Plato) mouetur_ hic et in Augustini opusculo de dialectica adhibitum uident, non nulla fortasse praeterea ut ipsa exempla e Varrone fluxisse mecum existimabunt. in libro XXIIII igitur de proloquiis conpositis agebatur. hinc progredienti conicere licet Varronem in extr
PREV.   NEXT  
|<   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44  
45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   >>   >|  



Top keywords:

fortasse

 

Varrone

 
paradiezeugmenou
 

axiomatis

 

sumpeplegmenou

 
mmenou
 

proloquiis

 

proloqui

 

Varronis

 
exempla

uersionem

 
eundem
 

dialectica

 

Varronem

 

Varroni

 
nostro
 

promptu

 

disiunctum

 

appellat

 

diiunctiuum


alterum
 

quibus

 
incertum
 

uidetur

 

utramque

 

profert

 

suspitio

 
stoicis
 

proloquii

 

uertitur


addidisse
 
hominem
 

confirmetur

 
primum
 

interpretationes

 

debuerit

 

philosophiae

 

alteram

 
conligendum
 
diezeugmenon

contendas

 

facile

 

ignarum

 

fecisse

 
Gellium
 

sponte

 

mouetur

 

ambulat

 
Augustini
 

adhibitum