Aristotelis (cf. Steinthal l.l. p. 257) sententiam Dio
excoluit (VIII 11 p. 400) _quorum generum declinationes
oriuntur, partes orationis duae, si item ut Dion in tris
diuiserimus partes res quae uerbis significantur: unam quae
adsignificat casus, alteram quae tempora, tertiam quae
neutrum. de his Aristoteles orationis duas partes esse dicit,
uocabula et uerba, ut homo et equos, et legit et currit._
hanc igitur diuisionem Dionis (qui num academicus ille fuerit
quode Elink Sterk de paraplerom. symb. litt. belg. VIII p. 9
disseruit nescio) cuius pars tertia quae neutrum habet in
duas partes iungendi nimirum et adminiculandi discribitur,
quae itaque paullo magis est explicata, secundam Varronis
esse censeo. Sed etiam prima Varronis diuisio orta est ex
Dionea, adiecta parte quae utrumque habet. quare, quamuis non
prorsus accurate, tamen non ita neglegenter (cf. Schoemann
l.l. p. 14) Varro locutus est, cum *has* ad *quattuor
partes* generales non ad proxime antecedentes singulas
referret.
Footnote 20: Vt hoc melius intellegatur simulque aequabilitas
librorum VIII et VIIII nec in editis exemplaribus nec in
O. Muelleri dispositione satis conspicua oculis subiciatur,
eos breuiter hic conposui. respondent sibi haec
VIIII 1-6 praefatio VIII 1-24
7 dispositio sequentium 25
8-35 consuetudo--ratio
36-39 A. pars generalis. 1. praefatio
40-44 2a de similitudine 39-43
45 2b analogia ubique aut nusquam 37-38
46. 47 2c de delectatione 31. 32
48 2d de utilitate 26-30
lacuna 49-54 2e analogiae leges 33-36
55-62 3a declinatio sexus 46. 47
63-69 3b decl. multitudinis 48
70 lacuna 3c decl. casualis (in uniu.) 49
| B pars specialis. dispositio 44. 45
| I uerba iungendi adminic. lacuna in fine libri
lacuna | II 1 articuli 50. 51
| 2 pronomina lacuna in fine libri
lacuna 71 3 uocabula. a. decl. nominandi 52-62
72. 73 3b decl. augendi 75-78
74 3c decl. minuendi. 79
|