FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50  
51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   >>   >|  
VIIII 110 p. 537) analogiis coniuncta fuisse, pro certo sumere possumus. contra hic liber sine dubio de illo dicendi genere erat, quod in libri decimi dispositionibus fere ubique (70 p. 583. 73 p. 586. 74 p. 586. 42 p. 568) seiungitur et premitur, declinationes dico obsoletiores et rariores quibus poetae utuntur, quae ibi eodem modo explicabantur, ut libro septimo poetarum uocabula exposita esse scimus. Footnote 17: Recte uidit O. Mueller praef. p. L. ad hos libros referenda esse, quae 'de copia uerborum' (VIII 2 p. 392. 20 p. 406) Varro promittit, eosdemque indicari 'libris qui de formulis uerborum erunt' (X 33 p. 536) quod alterum testimonium M. Hertz (philolog. klin. streifzug p. 31) de libris XX-XXV accipere maluit, quamquam e uerborum contextu ibi de declinationibus actum iri intellegitur. Footnote 18: Reliquae sunt hae: uerba quae declinantur et quae non declinantur (X 14 p. 551), uerba uernacula aduenticia notha ex peregrinis nata (X 69 p. 582), analogia quam sequitur populus singuli e populo (X 74 p. 586), consuetudo qua antiqui usi sunt qua nunc utimur qua poetae utuntur (X 73 p. 585), quas omnes non aptas esse argumenti indoles et mos scriptoris in libris etymologicis conspicuus docent. Footnote 19: Duae diuisiones sese excipiunt VIII 44 p. 424 _oratio secanda ut natura in quattuor partis, in eam quae habet casus et quae habet tempora et quae neutrum et in qua est utrumque. has uocant quidam appellandi dicendi adminiculandi iungendi. appellandi ut homo et Nestor, dicendi ut scribo et lego, iungendi ut et et que_ (M. _utque_ F), _adminiculandi, ut docte et commode._ quae diuisiones inter se non congruunt, iungendi enim et adminiculandi partes ambae nec casus nec tempora habent. secundam diuisionem Varro debuit philosophis a Prisciano (XI 6. I p. 511) indicatis: _quibusdam philosophis placuit nomen et uerbum solas esse partes orationis, cetera uero *adminicula uel iuncturas* earum, quomodo nauium partes sunt tabulae et trabes, cetera autem id est stuppa et claui et similia uincula et conglutinationes partium nauis, non partes nauis dicuntur._ quarum altera parte eique coniunctis quae non exscripsi, num Ammonium (in Aristot. "p. herm." p. 99a Br.), aequalem sibi scriptorem inpugnauerit an tritam eo tempore quaestionem tetigerit, incertum est. uerisimile autem est philosophos illos peripateticos fuisse uel in hac re cum eis facientes.
PREV.   NEXT  
|<   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50  
51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   >>   >|  



Top keywords:

partes

 

dicendi

 
adminiculandi
 

libris

 

iungendi

 
uerborum
 

Footnote

 

poetae

 

utuntur

 
philosophis

cetera

 
appellandi
 

declinantur

 

tempora

 

fuisse

 
diuisiones
 

congruunt

 

excipiunt

 

diuisionem

 

docent


conspicuus
 

etymologicis

 
debuit
 

secundam

 

habent

 

secanda

 

neutrum

 
Nestor
 

partis

 

utrumque


uocant
 
Prisciano
 

scribo

 
quidam
 

oratio

 

natura

 

quattuor

 

commode

 
aequalem
 
scriptorem

inpugnauerit

 

exscripsi

 

coniunctis

 

Ammonium

 
Aristot
 

tritam

 

peripateticos

 

facientes

 
philosophos
 

quaestionem