FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47  
48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   >>   >|  
a eum transiisse postrema Augustini uerba confirmant, ibique redarguit, quae in libro praemisso posuerat, cuius disputationis frustula quaedam initio libri septimi recurrunt. sed hic quoque ut in controuersia de analogia et anomalia non in sophistarum morem nunc hanc nunc illam causam defendisse censendus est, sed duobus partibus constitutis quasi arbiter inter stoicos eorumque aduersarios esse uoluit. Suam denique sententiam in *libro tertio* explicauit, etymologiam, ut ex libris sequentibus uidere licet, multis quidem difficultatibus et exceptionibus inpeditam, sed artem esse quae certis legibus et praeceptis niteretur. huc igitur pertinent haec (V 6 p. 17): in consuetudine communi quot modis literarum conmutatio sit facta qui animaduerterit, facilius scrutari origines patietur uerborum, reperiet enim esse conmutata, ut in superioribus libris ostendi, maxime propter bis quaternas causas. literarum enim fit demptione aut additione, et propter earum adtractionem aut conmutationem, item syllabarum productione.... loco in codice ita mutilato ex parte O. Mueller succurrit, qui recte membrorum aequabilitatem secutus, _aut correptione_ additit et lacunam homoeoteleuto ortam esse significauit. restabat uero quartum, quo a syllabis ad litterarum transpositionem scriptorem rediisse, quod O. Mueller putauit, minime ueri simile est. nec magis placet, quod facile in mentem uenit, syllabarum uel potius uerborum 'aspiratio aut uoculatio' quo termino Nigidius Figulus (Gell. XIII 26, 1) pro accentu usus est, nam in ipsis deriuationibus, quas in sequentibus libris profert, utrumque nusquam adhibetur. ne 'syllabarum demptio aut additio' uel 'transpositio aut conmutatio' quidem, quae in prioribus legibus de litterarum mutationibus plane generaliter datis, conprehensae erant, accedere potuerunt. quodsi classes uocabulorum, quorum origines explicandae erant, perlustraueris, ualde mirabile tibi uidebitur, nihil de illo genere dictum esse, quod in omnibus linguis latissime patet cuiusque indoles neminem fugere potest, uerba dico conposita, quae iam Plato in Cratylo (p. 425 A. p. 434 A. cf. schol. in Crat. p. 43 Boiss. p. 1163 Bekk. anecd. gr.) explicare periclitatus est et Aristarchus (Charis. p. 117, 4) in analogiae regulam recepit. Varroni non modo uocabulo 'conpositicia' (VI 55 p. 232) uel 'conposita' (VIII 61 p. 436) nota erant, uerum etiam duo talium uocabularum genera distinxit, simpliciter conposita et
PREV.   NEXT  
|<   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47  
48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   >>   >|  



Top keywords:

conposita

 

libris

 
syllabarum
 

Mueller

 

quidem

 
literarum
 

sequentibus

 

propter

 

litterarum

 

legibus


origines
 

uerborum

 
conmutatio
 

demptio

 

additio

 

transpositio

 

potuerunt

 
quodsi
 

classes

 

uocabulorum


accedere

 
conprehensae
 

mutationibus

 

generaliter

 

prioribus

 
potius
 

aspiratio

 
uoculatio
 
Nigidius
 

termino


mentem
 

facile

 

minime

 

simile

 

placet

 

Figulus

 
deriuationibus
 

profert

 

nusquam

 

utrumque


quorum

 

accentu

 

adhibetur

 
omnibus
 
regulam
 

analogiae

 

recepit

 

Varroni

 

uocabulo

 

explicare