FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37  
38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   >>   >|  
me summam rerum perstringit abhorret. Rationem et *consilium totius operis* perpendentibus longius nobis progrediendum est. quod ad argumentum attinet, eas quaestiones tractandas M. Terentius sibi sumpsit, quae ad interiores linguae leges spectant etymologiam declinationes, quo uocabulo et declinationem proprie dictam et coniugationem et uocabulorum deriuationes conprehendit, constructionem easque ita explicare uoluit, ut et principia generalia diligenter examinaret et singula secundum ea, quae uera esse sibi persuasisset, persequeretur. quem in finem singulas hexades in triades diuisit, quarum prima leges generales; altera copiam uerborum percenseret quod quamquam de prioribus tantum constat nescio an de omnibus probabile sit. hoc consilium adparet non minus ad philosophos quam ad grammaticos pertinere scriptoremque utriusque partis disputationes suum in usum conuertisse exspectari potest.{9} et profecto in libris de lingua latina qui extant stoicorum praecepta eo modo memorantur, uel significantur, ut omnis dubitatio tollatur. Priore triade hexadis primae, quae de etymologia est, cum priuati simus, tamen ex altera stoicorum placita illic quoque fundamentum fuisse efficitur. scribit enim Varro V 7 p. 18: nunc singulorum uerborum origines expediam, quorum quatuor explanandi gradus. primus is (Muell. in F.) quo etiam populus uenit, quis enim non uidet, unde aurifodinae et uiocurus? secundus quo grammatica ascendit antiqua, quae ostendit, quemadmodum quodque poeta finxerit uerbum, quod confinxerit, quod declinarit. hic Pacuui 'rudentum sibilus', hic 'incuruiceruicum pecus', hic 'chlamyde clypeat brachium'. tertius gradus, quo philosophia ascendens peruenit atque ea quae in consuetudine communi essent aperire coepit, ut a quo dictum esset oppidum uicus uia. quartus ubi est aditus ad initia rerum (Vertran. regis F.), quo si non perueniam, scientiam ad opinionem aucupabor, quod etiam in salute nostra nonnunquam facit cum aegrotamus medicus. quodsi summum gradum non attigero, tamen secundum non praeteribo, quod non solum ad Aristophanis lucernam sed etiam ad *Cleanthis* lucubraui. et VI 1 p. 183: in hoc (libro) dicam de uocabulis temporum et earum rerum, quae in agendo fiunt aut dicuntur cum tempore aliquo ut sedetur ambulatur loquontur. atque si qua erunt ex diuerso genere adiuncta, potius cognationi uerborum quam auditori calumnianti
PREV.   NEXT  
|<   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37  
38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   >>   >|  



Top keywords:

uerborum

 

secundum

 
stoicorum
 

consilium

 

gradus

 
altera
 

sibilus

 

communi

 

declinarit

 
essent

rudentum

 
Pacuui
 

consuetudine

 

brachium

 

philosophia

 
ascendens
 

peruenit

 

tertius

 

clypeat

 

chlamyde


incuruiceruicum
 

ascendit

 
primus
 

explanandi

 

populus

 

quatuor

 

quorum

 
singulorum
 

origines

 

expediam


quemadmodum
 
ostendit
 

quodque

 
uerbum
 

finxerit

 

antiqua

 

aperire

 

aurifodinae

 
uiocurus
 
secundus

grammatica

 

confinxerit

 

quartus

 

temporum

 
uocabulis
 

agendo

 

lucubraui

 

Cleanthis

 
dicuntur
 

tempore