geremus morem. huius rei auctor satis mihi
*Chrysippus* et *Antipater* et illi in quibus, si non
tantum acuminis at plus litterarum, in quo (cf. A. Nauck
Arist. Byz. fr. p. 269. L. Spengel Emend. Varr. p. 7) est
Aristophanes et Apollodorus.
quae cum demonstrent praeter grammaticorum Varronem etiam Cleanthis
'quasi maiorum gentium stoici' (Cic. acad. post. II 41 126), qui
scripsit "peri tou logou" libros tres (L.D. VII 175), Chrysippi,
Antipatri Tarsensis Diogenis Babylonii discipuli, qui "peri lexeo:n kai
to:n legomeno:n" disputauit (L.D. VII 58. cf. P.A. Wuillot de Antip.
Tars. p. 69. 42), libros lectitasse et in altera triade singulorum
uerborum originibus destinata adhibuisse, nonne sequitur, multo magis
eisdem eum usum fuisse in triade priore, qua philosophicae etymologiae
rationes examinandae erant? De analogia et anomalia declinationum, quas
secunda hexas tractat, 'Graeci Latinique libros fecerunt multos' (VIII
23 p. 408), et minus necessarium erat ad ipsos stoicorum thesauros
confugere. nihilo minus uelut e fonte primo e Chrysippi libris de
anomalia Varronem hausisse testantur prima libri noni uerba:
... in quo fuit Crates, nobilis grammaticus, qui fretus
*Chrysippo* homine acutissimo, qui reliquit "peri
ano:malias" IIII libros, contra analogian atque Aristarchum
est nixus, sed ita ut scripta indicant eius, ut neutrius
uideatur peruidisse uoluntatem, quod et Chrysippus de
inaequabilite cum scribit sermonis, propositum habet
ostendere similis res dissimilibus uerbis et dissimilis
similibus esse notatas, id quod est uerum, et Aristarchus
de aequabilitate cum scribit [_et de_ add. F], uerborum
similitudinem quodammodo (Sp. _quarumdam_ F) in
declinatione (Sp. _inclinationes_ F) sequi iubet, quoad
patiatur consuetudo.{10}
e quo argumento librorum Chrysippeorum facilis est coniectura, huic
Varronem quae libro VIII 34 p. 417-43 p. 423 de eadem re disputat
debere; alia quoque indidem fluxisse arbitror quod nunc non persequor.
In syntaxi uero stoici soli regnabant, ad eos confugere, qui se huic
disciplinae darent Dionysi Varrone aetate paullo posterioris
scriptoris exemplo supra uidimus, eos igitur etiam Varro sequi
debebat. nec mirabere quod his rebus duodecim libros inpleuerit, si
uberrimam materiam et ingentem librorum a Chrysippo conscriptorum
molem reputaueris. habemus autem praeter ipsius Varronis dispositionem
supra indicatam certum testimonium libr
|