FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62  
63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   >>   >|  
alia Sodomitarum fuerunt. Quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu divina lege tenerentur, quae non sic fecit homines ut se illo uterentur modo. Violatur quippe ipsa societas quae cum Deo nobis esse debet, cum eadem natura, cujus ille auctor est, libidinis perversitate {37} polluitur. Quae autem contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diversitate[45] vitanda sunt; ut pactum inter se civitatis aut gentis consuetudine vel lege firmatum, nulla civis aut peregrini libidine violetur. Turpis enim omnis pars est suo universo non congruens. Cum autem Deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet jubet, etsi nunquam ibi factum est, faciendum est: et si omissum, instaurandum; et si institutum non erat, instituendum est. Si enim regi licet in civitate cui regnat, jubere aliquid quod neque ante illum quisquam, nec ipse unquam jusserat; et non contra societatem civitatis ei obtemperatur, imo contra societatem non obtemperatur, (generale quippe pactum est societatis humanae obedire regibus suis,) quanto magis Deo regnatori universae creaturae suae, ad ea quae jusserit, sine dubitatione serviendum est! Sicut enim in potestatibus societatis humanae, major potestas minori ad obediendum praeponitur; ita Deus omnibus. 16. Item in facinoribus[46], ubi libido est nocendi, sive per contumeliam, sive per injuriam; et utrumque vel ulciscendi causa, sicut inimico inimicus; vel adipiscendi alicujus extra commodi, sicut latro viatori; vel evitandi mali, sicut ei qui timetur; vel invidendo, sicut feliciori miserior; aut in aliquo prosperatus, ei quem sibi aequari timet aut aequalem dolet; vel sola voluptate alieni mali, sicut spectatores gladiatorum, aut irrisores, aut illusores quorumlibet: haec sunt capita iniquitatis, quae pullulant principandi et spectandi et sentiendi libidine[47], [Sidenote: 1 Joh. 2, 16.]aut una, aut duabus earum, aut simul omnibus; et vivitur male adversus tria et septem[48], [Sidenote: Ps. 143, 9.]_psalterium decem chordarum_ {38} decalogum tuum, Deus altissime et dulcissime. Sed quae flagitia in te qui non corrumperis? aut quae adversus te facinora, cui noceri non potest? Sed hoc vindicas quod in se homines perpetrant, quia etiam cum in te peccant, impie faciunt in animas suas, [Sidenote: Ps. 26, 12.]_et mentitur iniquitas sibi_, sive corrumpendo ac pervertendo naturam suam quam tu fecisti et ordinasti, vel immoderate utendo concessis rebus, vel in non concessa [Sidenote: Rom. 1.]_flagrando in eum usu
PREV.   NEXT  
|<   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62  
63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   >>   >|  



Top keywords:

contra

 

Sidenote

 

pactum

 

obtemperatur

 

societatis

 

flagitia

 

libidine

 

aliquid

 

quorumlibet

 
adversus

societatem
 

civitatis

 

humanae

 
quippe
 

omnibus

 

homines

 
capita
 

inimico

 
inimicus
 

contumeliam


illusores
 

sentiendi

 

irrisores

 

iniquitatis

 

pullulant

 

principandi

 

utrumque

 

spectandi

 

ulciscendi

 

injuriam


voluptate

 

timetur

 

aequalem

 
evitandi
 

invidendo

 

aequari

 

prosperatus

 
miserior
 

feliciori

 
viatori

aliquo
 
alieni
 

spectatores

 

gladiatorum

 

alicujus

 

commodi

 

adipiscendi

 

iniquitas

 
mentitur
 

corrumpendo