valde placeat, Rhamnusia virgo,
Quod temere invitis suscipiatur eris.
Quam ieiuna pium desideret ara cruorem,
Doctast amisso Laudamia viro, 80
Coniugis ante coacta novi dimittere collum,
Quam veniens una atque altera rursus hiemps
Noctibus in longis avidum saturasset amorem,
Posset ut abrupto vivere coniugio,
Quod scirant Parcae non longo tempore adesse, 85
Si miles muros isset ad Iliacos:
Nam tum Helenae raptu primores Argivorum
Coeperat ad sese Troia ciere viros,
Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
Troia virum et virtutum omnium acerba cinis, 90
Quaene etiam nostro letum miserabile fratri
Attulit. ei misero frater adempte mihi,
Ei misero fratri iocundum lumen ademptum,
Tecum una totast nostra sepulta domus,
Omnia tecum una perierunt gaudia nostra, 95
Quae tuos in vita dulcis alebat amor.
Quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
Nec prope cognatos conpositum cineres,
Sed Troia obscaena, Troia infelice sepultum
Detinet extremo terra aliena solo. 100
Ad quam tum properans fertur _simul_ undique pubes
Graeca penetrales deseruisse focos,
Ne Paris abducta gavisus libera moecha
Otia pacato degeret in thalamo.
Quo tibi tum casu, pulcherrima Laudamia, 105
Ereptumst vita dulcius atque anima
Coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
Aestus in abruptum detulerat barathrum,
Quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
Siccare emulsa pingue palude solum, 110
Quod quondam caesis montis fodisse medullis
Audit falsiparens Amphitryoniades,
Tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
Perculit imperio deterioris eri,
Pluribus ut caeli tereretur ianua divis, 115
Hebe nec longa virginitate foret.
Sed tuos altus amor barathro fuit altior illo,
Qui durum domitam ferre iugum docuit:
Nam nec tam carum confecto aetate parenti
Vna caput seri nata nepotis alit, 120
Qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis
Nomen testatas intulit in tabulas,
Inpia derisi gentilis gaudia tollens
Suscitat a cano volturium capiti:
Nec tantum niveo gavisast ulla columbo 125
Conpar, quae multo dicitur inprobius
Oscula mordenti semper decerpere rostro,
Quam quae praecipue
|