FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146  
147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   >>   >|  
Haec studia atque omnis delicias animi. Quare, quod scribis Veronae turpe Catullo Esse, quod hic quivis de meliore nota Frigida deserto tepefactet membra cubili, Id, Mani, non est turpe, magis miserumst. 30 Ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit, Haec tibi non tribuo munera, cum nequeo. Nam, quod scriptorum non magnast copia apud me, Hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus, Illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas: 35 Huc una ex multis capsula me sequitur. Quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna Id facere aut animo non satis ingenuo, Quod tibi non utriusque petenti copia factast: Vltro ego deferrem, copia siqua foret. 40 Non possum reticere, deae, qua me Allius in re Iuverit aut quantis iuverit officiis: Nec fugiens saeclis obliviscentibus aetas Illius hoc caeca nocte tegat studium: Sed dicam vobis, vos porro dicite multis 45 Milibus et facite haec charta loquatur anus * * * * Notescatque magis mortuos atque magis, Nec tenuem texens sublimis aranea telam In deserto Alli nomine opus faciat. 50 Nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam, Scitis, et in quo me corruerit genere, Cum tantum arderem quantum Trinacria rupes Lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis, Maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu 55 Cessarent tristique imbre madere genae. Qualis in aerii perlucens vertice montis Rivos muscoso prosilit e lapide, Qui cum de prona praeceps est valle volutus, Per medium sensim transit iter populi, 60 Dulci viatori lasso in sudore levamen, Cum gravis exustos aestus hiulcat agros: Hic, velut in nigro iactatis turbine nautis Lenius aspirans aura secunda venit Iam prece Pollucis, iam Castoris inplorata, 65 Tale fuit nobis Manius auxilium. Is clusum lato patefecit limite campum, Isque domum nobis isque dedit dominam, Ad quam communes exerceremus amores. Quo mea se molli candida diva pede 70 Intulit et trito fulgentem in limine plantam Innixa arguta constituit solea, Coniugis ut quondam flagrans advenit amore Protesilaeam Laudamia domum Inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro 75 Hostia caelestis pacificasset eros. Nil mihi tam
PREV.   NEXT  
|<   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146  
147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   >>   >|  



Top keywords:
multis
 

deserto

 
populi
 
viatori
 

praeceps

 

volutus

 

medium

 

sensim

 

transit

 
levamen

iactatis

 

nautis

 
turbine
 
gravis
 
exustos
 

hiulcat

 
aestus
 
sudore
 

lapide

 

tabescere


adsiduo

 

lumina

 

Maesta

 

Trinacria

 

Lymphaque

 
Oetaeis
 
Thermopylis
 

Cessarent

 

tristique

 

montis


muscoso
 
prosilit
 

Lenius

 

vertice

 
perlucens
 
madere
 

Qualis

 

secunda

 

nondum

 
Intulit

frustra

 

sanguine

 

candida

 
exerceremus
 

communes

 
amores
 

fulgentem

 

Coniugis

 

Protesilaeam

 

advenit