FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49  
50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   >>   >|  
e te, Deus meus, cum irem abs te longius! Itane tu tacebas tunc mihi? Et cujus erant, nisi tua, verba illa per matrem meam, fidelem tuam, quae cantasti in aures meas? Nec inde quidquam descendit in cor, ut facerem illud. Volebat enim illa, et secreto memini ut monuerit cum sollicitudine ingenti ne fornicarer, {21} maximeque ne adulterarem cujusquam uxorem. Qui mihi monitus muliebres videbantur, quibus obtemperare erubescerem. Illi autem tui erant, et nesciebam; et te tacere putabam, atque illam loqui, per quam mihi tu non tacebas, et in illa contemnebaris a me filio ejus, [Sidenote: Ps. 115, 6.]_filio ancillae tuae, servo tuo_. Sed nesciebam, et praeceps ibam tanta caecitate, ut inter coaetaneos meos puderet me minoris dedecoris, quoniam audiebam eos jactantes flagitia sua, et tanto gloriantes magis, quanto magis turpes essent: et libebat facere non solum libidine facti, verum etiam laudis. Quid dignum est vituperatione nisi vitium? Ego ne vituperarer, vitiosior fiebam; et ubi non suberat quo admisso aequarer perditis, fingebam me fecisse quod non feceram, ne viderer abjectior quo eram innocentior, et ne vilior haberer quo eram castior. 8. Ecce cum quibus comitibus iter agebam platearum Babyloniae, et volutabar in coeno ejus, tanquam in cinnamis et unguentis pretiosis. Et in umbilico ejus, quo tenacius haererem, calcabat me inimicus invisibilis, et seducebat me, quia ego seductilis eram. Non enim et illa, quae jam [Sidenote: Jer. 51, 6.]_de medio Babylonis fugerat_, sed ibat in caeteris ejus tardior, mater carnis meae, sicut monuit me pudicitiam, ita curavit quod de me a viro suo audierat, jamque pestilentiosum et in posterum periculosum sentiebat, coercere termino conjugalis affectus, si resecari ad vivum non poterat. Non curavit hoc, quia metus erat ne impediretur spes mea compede uxoria; non spes illa quam in te futuri saeculi habebat mater, sed spes litterarum, quas ut nossem nimis volebat parens uterque: ille, quia de te prope nihil cogitabat, de me autem inania; illa autem, quia non solum nullo detrimento, sed etiam nonnullo adjumento ad te adipiscendum futura existimabat usitata illa studia doctrinae. Ita enim conjicio, recolens, ut possum, mores parentum meorum. Relaxabantur etiam mihi ad ludendum habenae, ultra temperamentum severitatis, in dissolutionem affectionum variarum, et in omnibus erat caligo intercludens mihi, Deus meus, serenitatem veritatis tuae; et [Sidenote: Ps. 72, 7.]_prodibat tanquam ex adipe in
PREV.   NEXT  
|<   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49  
50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

quibus

 

tanquam

 

nesciebam

 

curavit

 

tacebas

 

veritatis

 

monuit

 

pudicitiam

 
carnis

conjicio
 

parentum

 

caeteris

 
tardior
 

posterum

 

pestilentiosum

 
periculosum
 

sentiebat

 
coercere
 

doctrinae


jamque
 

serenitatem

 

audierat

 

fugerat

 

Babylonis

 

haererem

 

tenacius

 

calcabat

 

inimicus

 

invisibilis


umbilico

 

pretiosis

 

cinnamis

 
unguentis
 

recolens

 

seducebat

 

prodibat

 
seductilis
 

termino

 
conjugalis

habenae
 
volebat
 

parens

 

ludendum

 

uterque

 

nossem

 

temperamentum

 

litterarum

 
adjumento
 

nonnullo