FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48  
49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   >>   >|  
e, anno illo sexto decimo aetatis carnis meae, cum accepit in me sceptrum, et totas manus ei dedi, vesania libidinis*, licentiosae per dedecus humanum, illicitae autem per leges tuas? Non fuit cura meorum ruentem excipere me matrimonio; sed cura fuit tantum ut discerem sermonem facere quam optimum, et persuadere dictione. {20} [Sidenote: III. De peregrinatione studiorum causa, et de parentum proposito.] 5. Et anno quidem illo intermissa erant studia mea, dum mihi reducto a Madauris, in qua vicina urbe jam coeperam litteraturae atque oratoriae percipiendae gratia peregrinari, longinquioris apud Carthaginem peregrinationis sumptus praeparabantur, animositate magis quam opibus patris, municipis Thagastensis admodum tenuis. Cui narro haec? Neque enim tibi, Deus meus; sed apud te narro haec generi meo, generi humano, quantulacumque ex particula incidere potest in istas meas litteras. Et utquid hoc? Ut videlicet ego et quisquis haec legit, cogitemus [Sidenote: Ps. 129, 1.]_de_ quam _profundo clamandum sit ad te_. Et quid propius auribus tuis, si cor confitens et vita ex fide est? Quis enim non extollebat laudibus tunc hominem patrem meum*, quod ultra vires rei familiaris suae impenderet filio quidquid etiam longe peregrinanti studiorum causa opus esset? Multorum enim civium longe opulentiorum nullum tale negotium pro liberis erat: cum interea non satageret idem pater qualis crescerem tibi, aut quam castus essem; dummodo essem disertus, vel desertus potius a cultura tua, Deus, qui es unus verus et bonus Dominus agri tui cordis mei. 6. Sed ubi sexto illo et decimo anno, interposito otio ex necessitate domestica feriatus ab omni schola, cum parentibus esse coepi, excesserunt caput meum vepres libidinum; et nulla erat eradicans manus. Quinimo, ubi me ille pater in balneis vidit pubescentem, et inquieta indutum adolescentia, quasi jam ex hoc in nepotes gestiret, gaudens matri indicavit; gaudens vinolentia in qua te iste mundus oblitus est creatorem suum, et creaturam tuam pro te amavit, de vino invisibili perversae atque inclinatae* in ima voluntatis suae. Sed matris in pectore jam inchoaveras templum tuum, et exordium sanctae habitationis tuae: nam ille adhuc catechumenus, et hoc recens erat. Itaque illa exsilivit pia trepidatione ac tremore; et quamvis mihi nondum fideli, timuit tamen vias distortas, in quibus ambulant qui [Sidenote: Jer. 2, 27.]_ponunt ad te tergum, et non faciem_. 7. Hei mihi! et audeo dicere tacuiss
PREV.   NEXT  
|<   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48  
49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   >>   >|  



Top keywords:
Sidenote
 

gaudens

 
studiorum
 

generi

 
decimo
 
interposito
 
ponunt
 

Dominus

 

cordis

 

feriatus


excesserunt

 

vepres

 

ambulant

 

parentibus

 

schola

 

domestica

 

necessitate

 

dicere

 

qualis

 

crescerem


satageret

 

interea

 

nullum

 

negotium

 
tacuiss
 
liberis
 

castus

 

cultura

 

tergum

 

libidinum


potius

 
faciem
 
dummodo
 

disertus

 

desertus

 

quibus

 

inclinatae

 

perversae

 

voluntatis

 
pectore

matris
 
trepidatione
 

invisibili

 

amavit

 
tremore
 

inchoaveras

 

templum

 

Itaque

 

catechumenus

 
habitationis