FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53  
54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   >>   >|  
era mea. Gratiae tuae deputo et misericordiae tuae, quod peccata mea tanquam glaciem solvisti. Gratiae tuae deputo et quaecumque non feci mala: quid enim non facere potui, qui etiam gratuitum facinus amavi? Et omnia mihi dimissa esse fateor; et quae mea sponte feci mala, et quae te duce non feci. Quis est hominum qui suam cogitans infirmitatem, audet viribus suis tribuere castitatem atque innocentiam suam; ut minus amet[32] te, quasi minus ei necessaria fuerit misericordia tua, qua donas peccata conversis ad te? Qui enim vocatus a te secutus est vocem tuam, et vitavit ea quae me de meipso recordantem et fatentem legit, non me derideat ab eo medico aegrum sanari, a quo sibi praestitum est ut non aegrotaret, vel potius ut minus aegrotaret: et ideo te tantumdem, imo vero amplius diligat; quia per quem me videt tantis peccatorum meorum languoribus exui, per eum se videt tantis peccatorum languoribus non implicari. [Sidenote: VIII. Amavit in furto consortium simul peccantium.] 16. [Sidenote: Rom. 6, 21.]_Quem fructum habui_ miser aliquando _in iis quae nunc_ recolens _erubesco_, maxime in illo furto in quo ipsum furtum amavi? Nihil aliud; cum et ipsum esset nihil, et eo ipso ego miserior. Et tamen solus id non fecissem, sic recordor animum tunc meum; solus omnino id non fecissem. Ergo amavi ibi etiam consortium eorum* cum quibus id feci. Non ergo nihil aliud quam furtum amavi; imo vero nihil aliud, quia et illud nihil est. Quid est revera? Quis est qui doceat me, nisi qui illuminat cor meum et discernit umbras ejus? Quid est quod mihi venit in mentem quaerere, et discutere, et considerare? Quia si tunc amarem poma illa {26} quae furatus sum, et eis frui cuperem, possem etiam solus, si satis esset committere illam iniquitatem, qua pervenirem ad voluptatem meam; nec confricatione consciorum animorum accenderem pruritum cupiditatis meae. Sed quoniam in illis pomis voluptas mihi non erat, ea erat in ipso facinore, quam faciebat consortium simul peccantium. [Sidenote: IX. Contagiosa res sodales mali.] 17. Quid erat ille affectus animi? Certe enim plane turpis erat nimis; et vae mihi erat qui habebam illum. Sed tamen quid erat? [Sidenote: Ps. 18, 13.]_Delicta quis intelligit?_ Risus erat, quasi titillato corde, quod fallebamus eos qui haec a nobis fieri non putabant, et vehementer nolebant. Cur ergo eo me delectabat, quo id non faciebam solus? An quia etiam nemo facile solus ridet? Nemo quidem facile; sed tamen etiam solos et
PREV.   NEXT  
|<   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53  
54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   >>   >|  



Top keywords:

Sidenote

 

consortium

 

peccatorum

 

languoribus

 

tantis

 

aegrotaret

 

furtum

 

deputo

 

peccantium

 
fecissem

Gratiae
 

facile

 

peccata

 
committere
 

illuminat

 

pervenirem

 
revera
 

voluptatem

 
iniquitatem
 

doceat


umbras
 

amarem

 

quaerere

 

discutere

 

considerare

 

possem

 

mentem

 

discernit

 

cuperem

 

furatus


titillato

 

fallebamus

 

intelligit

 
Delicta
 

quidem

 

faciebam

 

vehementer

 
putabant
 

nolebant

 
delectabat

habebam
 
quoniam
 

voluptas

 

facinore

 

faciebat

 

cupiditatis

 

consciorum

 

confricatione

 
animorum
 

accenderem