FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32  
33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   >>   >|  
oteus, magnum qui piscibus aequor et iuncto bipedum curru metitur equorum. 75 Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit Pallenen; hunc et Nymphae veneramur et ipse grandaevus Nereus; novit namque omnia vates, quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur. Quippe ita Neptuno visum est, inmania cuius 80 armenta et turpis pascit sub gurgite phocas. Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem expediat morbi caussam, eventusque secundet. Nam sine vi non ulla dabit praecepta, neque illum orando flectes: vim duram et vincula capto 85 tende; doli circum haec demum frangentur inanes. Ipsa ego te, medios cum sol accenderit aestus, cum sitiunt herbae, et pecori iam gratior umbra est, in secreta senis ducam, quo fessus ab undis se recipit, facile ut somno adgrediare iacentem. 90 Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, tum variae eludent species atque ora ferarum. Fiet enim subito sus horridus, atraque tigris, squamosusque draco, et fulva cervice leaena; aut acrem flammae sonitum dabit, atque ita vinclis 95 excidet, aut in aquas tenuis dilapsus abibit. Sed quanto ille magis formas se vertet in omnis, tanto, nate, magis contende tenacia vincla, donec talis erit mutato corpore, qualem videris, incepto tegeret cum lumina somno. 100 Haec ait, et liquidum ambrosiae diffundit odorem, quo totum nati corpus perduxit; at illi dulcis conpositis spiravit crinibus aura, atque habilis membris venit vigor. Est specus ingens exesi latere in montis, quo plurima vento 105 cogitur inque sinus scindit sese unda reductos, deprensis olim statio tutissima nautis; intus se vasti Proteus tegit obiice saxi. Hic iuvenem in latebris aversum a lumine Nympha collocat; ipsa procul nebulis obscura resistit. 110 Iam rapidus torrens sitientis Sirius Indos ardebat caelo, et medium sol igneus orbem hauserat; arebant herbae, et cava flumina siccis faucibus ad limum radii tepefacta coquebant: cum Proteus consueta petens e fluctibus antra 115 ibat; eum vasti circum gens humida ponti exsultans rorem late dispergit amarum. Sternunt se somno diversae in litore phocae; ipse, velut stabuli custos in montibus olim, vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit 120 auditisque lupos acuunt balatibus agni, considit sc
PREV.   NEXT  
|<   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32  
33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   >>   >|  



Top keywords:

vinclis

 

Proteus

 

circum

 

herbae

 

videris

 

qualem

 

scindit

 

incepto

 

tegeret

 

plurima


cogitur
 

reductos

 

vincla

 
tenacia
 

nautis

 

tutissima

 

deprensis

 

lumina

 
mutato
 

statio


corpore

 

spiravit

 
conpositis
 

crinibus

 

diffundit

 
ambrosiae
 

dulcis

 

corpus

 

perduxit

 

habilis


liquidum
 

latere

 
odorem
 
ingens
 

specus

 

membris

 

obiice

 

montis

 

Nympha

 

dispergit


amarum
 

Sternunt

 

litore

 

diversae

 
exsultans
 

fluctibus

 

humida

 

phocae

 

acuunt

 
auditisque