FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46  
47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   >>   >|  
ac diversa pericula noctis: quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum 80 testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris vasa cadant, quanto percussum pondere signent et laedant silicem. Possis ignavus haberi et subiti casus inprovidus, ad cenam si intestatus eas: adeo tot fata, quot illa 85 nocte patent vigiles te praetereunte fenestrae. Ergo optes votumque feras miserabile tecum, ut sint contentae patulas defundere pelves. _III. 190-277._ _2. 'Mens Sana in Corpore Sano.'_ 'Nil ergo optabunt homines?' Si consilium vis, permittes ipsis expendere numinibus quid conveniat nobis rebusque sit utile nostris. Nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di; carior est illis homo quam sibi. Nos animorum 5 impulsu et caeca magnaque cupidine ducti coniugium petimus partumque uxoris; at illis notum qui pueri qualisque futura sit uxor. Ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis exta et candiduli divina tomacula porci, 10 orandum est ut sit mens sana in corpore sano. Fortem posce animum mortis terrore carentem, qui spatium vitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, nesciat irasci, cupiat nihil, et potiores 15 Herculis aerumnas credat saevosque labores et venere et cenis et pluma Sardanapali. Monstro quod ipse tibi possis dare: semita certe tranquillae per virtutem patet unica vitae. Nullum numen abest si sit prudentia; nos te, 20 nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus. _X. 346-366._ _3. Sympathy the Basis of Civilization._ Mollissima corda humano generi dare se natura fatetur, quae lacrimas dedit: haec nostri pars optima sensus. Plorare ergo iubet causam dicentis amici squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem 5 circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli. Naturae imperio gemimus, cum funus adultae virginis occurrit, vel terra clauditur infans, et minor igne rogi. Quis enim bonus et face dignus 10 arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos, ulla aliena sibi credat mala? Separat hoc nos a grege mutorum, atque ideo venerabile soli sortiti ingenium divinorumque capaces atque exercendis capiendisque artibus apti 15 sensum a caelesti demissum traximus arce, cuius egent prona et terram spectantia. Mundi
PREV.   NEXT  
|<   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46  
47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   >>   >|  



Top keywords:

credat

 
labores
 

spatium

 
generi
 

humano

 

fatetur

 
natura
 

Mollissima

 

Sympathy

 

Civilization


dicentis

 
causam
 

squaloremque

 

pupillum

 

Plorare

 

nostri

 

sensus

 
optima
 

lacrimas

 

caeloque


Monstro

 

Sardanapali

 

semita

 

possis

 

tectis

 
potiores
 
Herculis
 

aerumnas

 
venere
 

saevosque


tranquillae
 

noctis

 

facimus

 

Fortuna

 
prudentia
 

virtutem

 

Nullum

 

locamus

 
vocantem
 

mutorum


venerabile

 
sortiti
 

diversa

 

sacerdos

 

aliena

 
Separat
 

ingenium

 
divinorumque
 

traximus

 

terram