t et forulos mediamque Minervam, 30
hic modium argenti; meliora ac plura reponit
Persicus orborum lautissimus et merito iam
suspectus, tamquam ipse suas incenderit aedes.
Si potes avelli circensibus, optima Sorae
aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur, 35
quanti nunc tenebras unum conducis in annum.
Hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus
in tenuis plantas facili diffunditur haustu.
Vive bidentis amans et culti vilicus horti,
unde epulum possis centum dare Pythagoreis. 40
Est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu
unius sese dominum fecisse lacertae.
Plurimus hic aeger moritur vigilando; sed ipsum
languorem peperit cibus inperfectus et haerens
ardenti stomacho; nam quae meritoria somnum 45
admittunt? Magnis opibus dormitur in urbe.
Inde caput morbi. Raedarum transitus arto
vicorum inflexu et stantis convicia mandrae
eripient somnum Druso vitulisque marinis.
Si vocat officium, turba cedente vehetur 50
dives et ingenti curret super ora Liburna
atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus;
namque facit somnum clausa lectica fenestra.
Ante tamen veniet: nobis properantibus obstat
unda prior, magno populus premit agmine lumbos 55
qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro
alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
Pinguia crura luto, planta mox undique magna
calcor, et in digito clavus mihi militis haeret.
Nonne vides quanto celebretur sportula fumo? 60
Centum convivae, sequitur sua quemque culina.
Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res
impositas capiti, quas recto vertice portat
servulus infelix et cursu ventilat ignem.
Scinduntur tunicae sartae modo; longa coruscat 65
serraco veniente abies, atque altera pinum
plaustra vehunt, nutant alte populoque minantur.
Nam si procubuit qui saxa Ligustica portat
axis et eversum fudit super agmina montem,
quid superest de corporibus? Quis membra, quis ossa 70
invenit? Obtritum vulgi perit omne cadaver
more animae; domus interea secura patellas
iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis
striglibus et pleno componit lintea gutto.
Haec inter pueros varie properantur: at ille 75
iam sedet in ripa taetrumque novicius horret
porthmea, nec sperat caenosi gurgitis alnum
infelix nec habet quem porrigat ore trientem.
Respice nunc alia
|