nc tribulatio; tunc recreatio, sceptra, coronae;
'For thee, O Dear, Dear Country!'
O bona patria, lumina sobria te speculantur,
Ad tua nomina sobria lumina collacrimantur: 20
Est tua mentio pectoris unctio, cura doloris,
Concipientibus aethera mentibus ignis amoris.
Est ibi consita laurus et insita cedrus hysopo;
Sunt radiantia iaspide moenia clara pyropo;
Hinc tibi sardius, inde topazius, hinc amethystus; 25
Est tua fabrica contio caelica, gemmaque Christus.
Lux tua mors crucis, atque caro ducis est crucifixi.
Laus, benedictio, coniubilatio personat ipsi.
Tu sine litore, tu sine tempore, fons, modo rivus,
Dulce bonis sapis, estque tibi lapis undique vivus. 30
Est tibi laurea, dos datur aurea, Sponsa decora,
Primaque Principis oscula suscipis, inspicis ora.
'Jerusalem the Golden!'
Urbs Sion aurea, patria lactea, cive decora,
Omne cor obruis, omnibus obstruis et cor et ora.
Nescio, nescio, quae iubilatio, lux tibi qualis, 35
Quam socialia gaudia, gloria quam specialis.
Sunt Sion atria coniubilantia, martyre plena,
Cive micantia, Principe stantia, luce serena.
Urbs Sion incluta, turris et edita litore tuto,
Te peto, te colo, te flagro, te volo, canto, saluto. 40
Me Pater optimus atque piissimus ille creavit;
In lue pertulit, ex lue sustulit, a lue lavit.
Diluit omnia caelica gratia, fons David undans
Omnia diluit, omnibus affluit, omnia mundans.
O mea, spes mea, tu Sion aurea, clarior auro, 45
Agmine splendida, stans duce, florida perpete lauro.
O bona patria, num tua gaudia teque videbo?
O bona patria, num tua praemia plena tenebo?
Plaude, cinis meus, est tua pars Deus; eius es, et sis.
Plaude, cinis meus, est tua pars Deus; eius es, et sis. 50
_Bernard of Cluny._
THE HEAVENLY CITY.
Me receptet Sion illa,
Sion, David urbs tranquilla,
Cuius faber Auctor lucis,
Cuius portae lignum crucis,
Cuius muri lapis vivus, 5
Cuius custos Rex festivus.
In hac urbe lux solennis,
Ver aeternum, pax perennis:
In hac odor implens caelos,
In hac semper festum melos; 10
Non est ibi corruptela,
Non defectus, non querela;
Non minuti, non deformes,
Omnes Christo sunt conformes.
Urbs in portu satis tuto, 15
De longinquo te saluto,
Te saluto, te suspiro,
Te affecto, te requiro.
Quantum tui gratulan
|