FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51  
52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   >>   >|  
scriptus proferetur, In quo totum continetur, Unde mundus iudicetur. 15 Iudex ergo cum sedebit, Quidquid latet apparebit, Nil inultum remanebit. Quid sum miser tunc dicturus, Quem patronum rogaturus, 20 Cum vix iustus sit securus? Rex tremendae maiestatis, Qui salvandos salvas gratis, Salva me, fons pietatis! Recordare, Iesu pie, 25 Quod sum causa tuae viae; Ne me perdas illa die! Quaerens me sedisti lassus, Redemisti crucem passus: Tantus labor non sit cassus! 30 Iuste iudex ultionis, Donum fac remissionis Ante diem rationis! Ingemisco tanquam reus, Culpa rubet vultus meus: 35 Supplicanti parce, Deus! Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti. Preces meae non sunt dignae, 40 Sed tu bonus fac benigne Ne perenni cremer igni. Inter oves locum praesta, Et ab haedis me sequestra, Statuens in parte dextra. 45 Confutatis maledictis, Flammis acribus addictis, Voca me cum benedictis! Oro supplex et acclinis, Cor contritum quasi cinis, 50 Gere curam mei finis! --- Lacrimosa dies illa Qua resurget ex favilla Iudicandus homo reus: Huic ergo parce, Deus! 55 Pie Iesu domine, Dona eos requie! Amen! _Thomas of Celano._ DE PATRIAE CAELESTIS LAUDE. 'The World is very Evil.' Hora novissima, tempora pessima sunt; vigilemus. Ecce minaciter imminet arbiter ille supremus. Imminet, imminet et mala terminet, aequa coronet, Recta remuneret, anxia liberet, aethera donet, Auferat aspera duraque pondera mentis onustae, 5 Sobria muniat, improba puniat, utraque iuste. Ille piissimus, ille gravissimus, ecce! venit rex! Surgat homo reus! Instat homo deus, a patre iudex. 'Brief Life is here our Portion.' Hic breve vivitur, hic breve plangitur, hic breve fletur; Non breve vivere, non breve plangere retribuetur; 10 O retributio! stat brevis actio, vita perennis; O retributio! caelica mansio stat lue plenis; Quid datur et quibus? aether egentibus et cruce dignis, Sidera vermibus, optima sontibus, astra malignis. Sunt modo praelia, postmodo praemia; qualia? plena; 15 Plena refectio, nullaque passio, nullaque poena. Spe modo vivitur, et Sion angitur a Babylone; Nu
PREV.   NEXT  
|<   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51  
52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   >>   >|  



Top keywords:

retributio

 

vivitur

 

imminet

 

nullaque

 

Iudicandus

 

aethera

 

muniat

 

liberet

 

remuneret

 

improba


favilla
 

Auferat

 

pondera

 
mentis
 

onustae

 

duraque

 

Sobria

 

aspera

 
domine
 

coronet


tempora

 

novissima

 
pessima
 

vigilemus

 

PATRIAE

 
CAELESTIS
 

minaciter

 

terminet

 

Imminet

 

Thomas


arbiter
 

puniat

 
supremus
 
Celano
 

requie

 

vermibus

 

Sidera

 

optima

 

sontibus

 

malignis


dignis
 

plenis

 

quibus

 

egentibus

 
aether
 

praelia

 

angitur

 

Babylone

 

passio

 
refectio