versa est, 30
Gaudiis turgescat vena,
Mortis vis abstersa est;
Maesti procul sunt dolores,
Laeti redeant amores!
Halleluia! 35
_Anonymous._
SALVE, CAPUT CRUENTATUM.
Salve, caput cruentatum,
Totum spinis coronatum,
Conquassatum, vulneratum,
Arundine sic verberatum,
Facie sputis illita. 5
Salve, cuius dulcis vultus,
Immutatus et incultus,
Immutavit suum florem,
Totus versus in pallorem,
Quem caeli tremit curia. 10
Omnis vigor atque viror
Hinc recessit, non admiror,
Mors apparet in aspectu,
Totus pendens in defectu,
Attritus aegva macie. 15
Sic affectus, sic despectus,
Propter me sic interfectus,
Peccatori tam indigno
Cum amoris intersigno
Appare clara facie. 20
In hac tua passione
Me agnosce, pastor bone,
Cuius sumpsi mel ex ore,
Haustum lactis ex dulcore
Prae omnibus deliciis. 25
Non me reum asperneris,
Non indignum dedigneris,
Morte tibi iam vicina
Tuum caput hic acclina,
In meis pausa brachiis. 30
Tuae sanctae passioni
Me gauderem interponi,
In hac cruce tecum mori
Praesta crucis amatori,
Sub cruce tua moriar. 35
Morti tuae tam amarae
Grates ago, Iesu care,
Qui es clemens, pie Deus,
Fac quod petit tuus reus,
Ut absque te non finiar. 40
Dum me mori est necesse,
Noli mihi tunc deesse;
In tremenda mortis hora
Veni, Iesu, absque mora,
Tuere me et libera. 45
Cum me iubes emigrare,
Iesu care, tunc appare;
O amator amplectende,
Temetipsum tunc ostende
In cruce salutifera. 50
_Bernard of Clairvaux._
'JESUS, THE VERY THOUGHT OF THEE.'
Iesu, dulcis memoria,
Dans vera cordis gaudia,
Sed super mel et omnia
Eius dulcis praesentia.
Nil canitur suavius 5
Auditur nil iucundius,
Nil cogitatur dulcius,
Quam Iesus, Dei Filius.
Iesu, spes poenitentibus,
Quam pius es petentibus, 10
Quam bonus te quaerentibus,
Sed quid invenientibus?
Iesu, dulcedo cordium,
Fons vivus, lumen mentium,
Excedens omne gaudium, 15
Et omne desiderium.
Nec lingua valet dicere,
Nec littera exprimere,
Expertus potest credere
Quid sit Iesum deligere.
|