principio indulsit communis conditor illis
tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos
adfectus petere auxilium et praestare iuberet, 20
dispersos trahere in populum, migrare vetusto
de nemore et proavis habitatas linquere silvas,
aedificare domos, Laribus coniungere nostris
tectum aliud, tutos vicino limine somnos
ut collata daret fiducia, protegere armis 25
lapsum, aut ingenti nutantem vulnere civem,
communi dare signa tuba, defendier isdem
turribus, atque una portarum clave teneri.
_XV. 131-158._
_4. Two Famous Proverbs._
Di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
qui _praeceptorem sancti voluere parentis
esse loco_.
_VII. 207-210._
Nil dictu foedum visuque haec limina tangat
intra quae pater est; procul, a procul inde puellae
lenonum et cantus pernoctantis parasiti.
_Maxima debetur puero reverentia_; siquid
turpe paras, nec tu pueri contempseris annos, 5
sed peccaturo obstet tibi films infans.
_XIV. 44-49._
XI. HADRIAN.
_1. The Dying Hadrian to his Soul._
Animula, vagula, blandula,
hospes comesque corporis,
quae nunc abibis in loca,
pallidula, rigida, nudula,
nec, ut soles, dabis iocos? 5
From Spartianus, _Vita Hadriani 25._
XII. ANONYMOUS.
_1. Sayings of the Seven Wise Men._
_Optimus est_, Cleobulus ait, _modus_, incola Lindi;
ex Ephyra, Periandre, _doces cuncta emeditanda_;
_tempus nosce_ inquit Mitylenis Pittacus ortus;
_plures esse malos_ Bias autumat ille Prieneus;
Milesiusque Thales _sponsori damna_ minatur; 5
_nosce_ inquit _tete_ Chilon Lacedaemone cretus;
Cecropiusque Solon _ne quid nimis_ induperabit.
From Hyginus, _Fabulurum Liber 221._
SACRED LATIN POETRY.
FOR CHRISTMAS DAY.
Puer natus in Bethlehem,
Unde gaudet Jerusalem.
Hic iacet in praesepio
Qui regnat sine termino.
Cognovit bos et asinus 5
Quod puer erat Dominus.
Reges de Saba veniunt,
Aurum, tus, myrrham offerunt.
Intrantes domum invicem
Novum salutant Principem. 10
Sine serpentis vulnere
De nostro venit sanguine;
In carne nobis similis,
Peccato sed dissimilis;
Ut redderet nos homines 15
Deo et sibi similes.
In hoc natali
|