FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38  
39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   >>   >|  
tiones! quandoquidem recte mihi vivere puero id proponebatur, obtemperare monentibus, ut in hoc saeculo florerem, et excellerem linguosis artibus, ad honorem hominum et falsas divitias famulantibus. Inde in scholam datus sum ut discerem litteras, in quibus quid utilitatis esse ignorabam miser, et tamen si segnis in discendo essem, vapulabam. Laudabatur enim hoc a majoribus; et multi ante nos vitam istam agentes, praestruxerant aerumnosas vias, per quas transire cogebamur, multiplicato labore et dolore filiis Adam. Invenimus autem, Domine, homines rogantes te; et didicimus ab eis, sentientes te, ut poteramus, esse magnum aliquem, qui posses, etiam non apparens sensibus nostris, exaudire nos et subvenire nobis. Nam puer coepi rogare te, auxilium et refugium meum; et in tuam invocationem rumpebam nodos linguae meae; et rogabam te parvus, non parvo affectu, ne in schola vapularem. Et cum me non exaudiebas, quod [Sidenote: Ps.21, 3.]_non_ erat _ad insipientiam mihi_[12], ridebantur a majoribus hominibus, usque ab ipsis parentibus, qui mihi accidere mali nihil volebant, plagae meae, magnum tunc et grave malum meum. 15. Estne quisquam, Domine, tam magnus animus, praegrandi affectu tibi cohaerens? estne, inquam, quisquam (facit enim hoc quaedam etiam stoliditas,) est ergo, qui tibi pie cohaerendo ita sit affectus granditer, ut equuleos et ungulas, atque hujuscemodi varia tormenta, pro quibus effugiendis tibi per universas terras cum timore magno supplicatur, ita parvi aestimet, deridens* eos qui haec acerbissime formidant, quemadmodum parentes nostri ridebant tormenta quibus pueri a magistris affligebamur? Non enim aut minus ea metuebamus, aut minus te de his evadendis deprecabamur: et peccabamus tamen minus scribendo, aut legendo, aut cogitando de litteris, quam exigebatur a nobis. Non enim decrat, Domine, memoria vel ingenium, quae nos habere voluisti pro illa aetate satis; sed delectabat ludere: et vindicabatur in nos ab eis qui talia utique agebant. Sed majorum nugae negotia vocantur; puerorum autem talia cum sint, {9} puniuntur a majoribus: et nemo miseratur pueros, vel illos, vel utrosque. Nisi vero approbet* quisquam bonus rerum arbiter vapulasse me, quia ludebam pila puer, et eo ludo impediebar quominus celeriter discerem litteras, quibus major deformius luderem: aut* aliud faciebat idem ipse a quo vapulabam; qui si in aliqua quaestiuncula a condoctore suo victus esset, magis bile atque invidia torqueretur, quam ego cum
PREV.   NEXT  
|<   14   15   16   17   18   19   20   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38  
39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   >>   >|  



Top keywords:

quibus

 

Domine

 

quisquam

 

majoribus

 

magnum

 

tormenta

 

vapulabam

 

affectu

 

litteras

 
discerem

victus
 

affligebamur

 

magistris

 
nostri
 

quemadmodum

 

formidant

 
parentes
 

condoctore

 
ridebant
 

aliqua


peccabamus
 

deprecabamur

 

scribendo

 

legendo

 

evadendis

 

quaestiuncula

 

metuebamus

 

invidia

 

torqueretur

 

hujuscemodi


ungulas

 

equuleos

 

cohaerendo

 
affectus
 

granditer

 

aestimet

 

deridens

 
cogitando
 

supplicatur

 
effugiendis

universas
 
terras
 

timore

 

acerbissime

 

faciebat

 

puerorum

 

vocantur

 

puniuntur

 
negotia
 

majorum