FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127  
128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   >>   >|  
tis, sed ferro ancipiti decernunt atraque late horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent sole lacessita et lucem sub nubila iactant: fluctus uti primo coepit cum albescere vento, paulatim sese tollit mare et altius undas erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta, natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo, sternitur; haesit enim sub gutture volnus et udae vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam. Corpora multa virum circa seniorque Galaesus, dum paci medium se offert, iustissimus unus qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis: quinque greges illi balantum, quina redibant armenta, et terram centum vertebat aratris. Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum imbuit et primae commisit funera pugnae, deserit Hesperiam et caeli convexa per auras Iunonem victrix adfatur voce superba: 'En, perfecta tibi bello discordia tristi: dic in amicitiam coeant et foedera iungant. Quando quidem Ausonio respersi sanguine Teucros, hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas: finitimas in bella feram rumoribus urbes accendamque animos insani Martis amore, undique ut auxilio veniunt; spargam arma per agros.' Tum contra Iuno; 'Terrorum et fraudis abunde est; stant belli causae, pugnatur comminus armis, quae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma. Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos egregium Veneris genus et rex ipse Latinus. Te super aetherias errare licentius auras haud pater ille velit, summi regnator Olympi: cede locis; ego, siqua super fortuna laborum est, ipsa regam.' Talis dederat Saturnia voces. Illa autem attollit stridentis anguibus alas Cocytique petit sedem, supera ardua linquens. Est locus Italiae medio sub montibus altis, nobilis et fama multis memoratus in oris, Amsancti valles: densis hunc frondibus atrum urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus dat sonitum saxis et torto vertice torrens. Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, invisum numen, terras caelumque levabat. Nec minus interea extremam Saturnia bello imponit regina manum. Ruit omnis in urbem pastorum ex acie numerus caesosque reportant Almonem puerum foedatique ora Galaesi implorantque deos obtestanturque Latinum.
PREV.   NEXT  
|<   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127  
128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   >>   >|  



Top keywords:

sanguine

 

Saturnia

 

imbuit

 

licentius

 

Olympi

 

errare

 
regnator
 

anguibus

 

stridentis

 

Cocytique


supera

 

attollit

 
laborum
 

fortuna

 

dederat

 

Latinus

 

abunde

 
fraudis
 
causae
 

comminus


pugnatur

 
Terrorum
 

veniunt

 
auxilio
 
spargam
 

contra

 

Veneris

 

egregium

 
hymenaeos
 

celebrent


sanguis

 

coniugia

 

aetherias

 

levabat

 

caelumque

 

interea

 

regina

 

imponit

 

extremam

 
terras

aperit

 
pestiferas
 

vorago

 

fauces

 
invisum
 

Erinys

 

condita

 

foedatique

 
puerum
 

Galaesi