arma,
atque his ardentem dictis adfatur Iulum:
'Sit satis, Aenide, telis impune Numanum
oppetiisse tuis; primam hanc tibi magnus, Apollo
concedit laudem et paribus non invidet armis:
cetera parce, puer, bello.' Sic orsus Apollo
mortalis medio aspectus sermone reliquit
et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
Agnovere deum proceres divinaque tela
Dardanidae pharetramque fuga sensere sonantem.
Ergo avidum pugnae dictis ac numine Phoebi
Ascanium prohibent, ipsi in certamina rursus
succedunt animasque in aperta pericula mittunt.
It clamor totis per propugnacula muris,
intendunt acris arcus amentaque torquent.
Sternitur omne solum telis, tum scuta cavaeque
dant sonitum flictu galeae, pugna aspera surgit:
quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis
verberat imber humum, quam multa grandine nimbi
in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris
torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.
Pandarus et Bitias, Idaeo Alcanore creti,
quos Iovis eduxit luco silvestris Iaera
abietibus iuvenes patriis et montibus aequos,
portam, quae ducis imperio commissa, recludunt,
freti animis, ultroque invitant moenibus hostem.
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant,
armati ferro et cristis capita alta corusci:
quales aeriae liquentia flumina circum,
sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum,
consurgunt geminae quercus intonsaque caelo
attollunt capita et sublimi vertice nutant.
inrumpunt aditus Rutuli ut videre patentis
continuo Quercens et pulcher Aquiculus armis
et praeceps animi Tmarus et Mavortius Haemon
agminibus totis: at versi terga dedere
aut ipso portae posuere in limine vitam.
Tum magis increscunt animis discordibus irae;
et iam collecti Troes glomerantur eodem
et conferre manum et procurrere longius audent.
Ductori Turno diversa in parte furenti
turbantique viros perfertur nuntius, hostem
fervere caede nova et portas praebere patentis.
Deserit inceptum atque immani concitus ira
Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos.
Et primum Antiphaten, is enim se primus agebat,
Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,
coniecto sternit iaculo; volat Itala cornus
aera per tenerum stomachoque infixa sub altum
pectus abit: reddit specus atri volneris undam
spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum,
tum Bitian ardentem oculis animisque fre
|