FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174  
175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   >>   >|  
i, quae quondam fuerat quamque esse decebat, vis in amore foret, non hoc mihi namque negares, omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum et Dauno possem incolumem servare parenti. Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas. Ille tamen nostra deducit origine nomen Pilumnusque illi quartus pater et tua larga saepe manu multisque oneravit limina donis.' Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi: 'Si mora praesentis leti tempusque caduco oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis, tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis hactenus indulsisse vacat. Sin altior istis sub precibus venia ulla latet totumque moveri mutarive putas bellum, spes pascis inanis.' Et Iuno adlacrimans: 'Quid si, quae voce gravaris, mente dares atque haec Turno rata vita maneret? Nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri vana feror. Quod ut O potius formidine falsa ludar et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!' Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto misit, agens hiemem nimbo succincta per auras, Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit. Tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram in faciem Aeneae, visu mirabile monstrum, Dardaniis ornat telis clipeumque iubasque divini adsimulat capitis, dat inania verba, dat sine mente sonum gressusque effingit euntis, morte obita qualis fama est volitare figuras aut quae sopitos deludunt somnia sensus. At primas laeta ante acies exsultat imago inritatque virum telis et voce lacessit. Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam conicit: illa dato vertit vestigia tergo. Tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus credidit atque animo spem turbidus hausit inanem, 'Quo fugis, Aenea? Thalamos ne desere pactos; hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.' Talia vociferans sequitur strictumque coruscat mucronem nec ferre videt sua gaudia ventos. Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi expositis stabat scalis et ponte parato, qua rex Clusinis advectus Osinius oris. Huc sese trepida Aeneae fugientis imago conicit in latebras; nec Turnus segnior instat exsuperatque moras et pontis transilit altos. Vix proram attigerat: rumpit Saturnia funem avolsamque rapit revoluta per aequora navem. Illum autem Aeneas absentem in praelia poscit; obvia multa virum demittit corpora morti: tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago, sed sublime volans nubi se immiscuit atrae. Cum T
PREV.   NEXT  
|<   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174  
175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199   >>   >|  



Top keywords:

Turnus

 

latebras

 

conicit

 
Turnum
 
Aeneae
 

cedere

 

aversum

 

credidit

 
effingit
 

Aenean


vertit
 

vestigia

 

adsimulat

 

turbidus

 

desere

 

pactos

 

dextra

 

dabitur

 
Thalamos
 

hausit


inanem

 

divini

 

capitis

 

hastam

 

sensus

 

somnia

 

primas

 

deludunt

 

gressusque

 

volitare


sopitos

 

figuras

 
exsultat
 

inania

 

stridentemque

 

eminus

 

euntis

 
Instat
 
inritatque
 

tellus


clipeumque

 
iubasque
 

lacessit

 

qualis

 
coruscat
 
aequora
 

Aeneas

 

poscit

 

praelia

 

absentem