FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172  
173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   >>   >|  
tamen ingentis Rutulorum linquis acervos. Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor advolat Aeneae, tenui discrimine leti esse suos, versis tempus succurrere Teucris. Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsis omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens, viventis rapit, inferias quos immolet umbris captivoque rogi perfundat sanguine flammas. Inde Mago procul infensam contenderat hastam. Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta, et genua amplectens effatur talia supplex: 'Per patrios manis et spes surgentis Iuli te precor, hanc animam serves natoque patrique. Est domus alta, iacent penitus defossa talenta caelati argenti, sunt auri pondera facti infectique mihi. Non hic victoria Teucrum vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.' Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: 'Argenti atque auri memoras quae multa talenta, natis parce tuis. Belli commercia Turnus sustulit ista prior iam tum Pallante perempto. Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.' Sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa cervice orantis capulo tenus applicat ensem. Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos, infula cui sacra redimibat tempora vitta, totus conlucens veste atque insignibus armis. Quem congressus agit campo lapsumque superstans immolat ingentique umbra tegit; arma Serestus lecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum. Instaurant acies Volcani stirpe creatus Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro: Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram et totum clipei ferro deiecerat orbem; dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo crediderat caeloque animum fortasse ferebat canitiemque sibi et longos promiserat annos: Tarquitus exultans contra fulgentibus armis, silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta loricam clipeique ingens onus impedit hasta; tum caput orantis nequiquam et multa parantis dicere deturbat terrae truncumque tepentem provolvens super haec inimico pectore fatur: 'Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater condet humi patrioque onerabit membra sepulchro: alitibus linquere feris aut gurgite mersum unda feret piscesque impasti volne
PREV.   NEXT  
|<   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172  
173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195   196   197   >>   >|  



Top keywords:

contra

 

orantis

 

talenta

 

procul

 

umeris

 

linquere

 
Serestus
 

refert

 

gurgite

 

lapsumque


superstans

 

immolat

 
ingentique
 

montibus

 

Marsorum

 

Dardanides

 

alitibus

 
Anxuris
 
veniens
 

Caeculus


Instaurant

 
tropaeum
 

Gradive

 
Volcani
 
creatus
 

stirpe

 

mersum

 

capulo

 
impasti
 

applicat


Phoebi

 

Haemonides

 

cervice

 

galeam

 

reflexa

 

Triviaeque

 

sacerdos

 

conlucens

 

insignibus

 
infula

piscesque

 
tempora
 

redimibat

 

congressus

 
sepulchro
 

ingens

 

clipeique

 

loricam

 
impedit
 

nequiquam