FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163  
164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   >>   >|  
eor: speravimus ista, dum fortuna fuit; vincant quos vincere mavis. Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem. Aeneas sane ignotis iactetur in undis et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur: hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae. Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera Idaliaeque domus: positis inglorius armis exigat hic aevum. Magna dicione iubeto Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde obstabit Tyriis. Quid pestem evadere belli iuvit et Argolicos medium fugisse per ignes totque maris vastaeque exhausta pericula terrae, dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt? Non satius cineres patriae insedisse supremos atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta redde, oro, miseris iterumque revolvere casus da, pater, Iliacos Teucris.' Tum regia Iuno acta furore gravi: 'Quid me alta silentia cogis rumpere et obductum verbis volgare dolorem? Aenean hominum quisquam divomque subegit bella sequi aut hostem regi se inferre Latino? Italiam petiit fatis auctoribus, esto, Cassandrae inpulsus furiis: num linquere castra hortati sumus aut vitam committere ventis? Num puero summam belli, num credere muros Tyrrhenamque fidem, aut gentis agitare quietas? Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra egit? Ubi hic Iuno demissave nubibus Iris? Indignum est Italos Troiam circumdare flammis nascentem et patria Turnum consistere terra, cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater: quid face Troianos atra vim ferre Latinis, arva aliena iugo premere atque avertere praedas? Quid soceros legere et gremiis abducere pactas, pacem orare manu, praefigere puppibus arma? Tu potes Aenean manibus subducere Graium proque viro nebulam et ventos obtendere inanis, tu potes in totidem classem convertere nymphas: nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est? Aeneas ignarus abest: ignarus et absit. Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera: quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas? Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo conamur, nos, an miseros qui Troas Achivis obiecit? Quae causa fuit, consurgere in arma Europamque Asiamque et foedera solvere furto? Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter, aut ego tela dedi fovive cupidine bella? Tum d
PREV.   NEXT  
|<   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163  
164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   >>   >|  



Top keywords:

subducere

 

liceat

 

Aeneas

 

Aenean

 

Paphus

 

ignarus

 
Cythera
 

Teucris

 

Pilumnus

 

Venilia


praedas

 

avertere

 
premere
 

soceros

 

legere

 

pactas

 

abducere

 
gremiis
 
aliena
 

Troianos


Latinis

 
Troiam
 

gentis

 
Tyrrhenamque
 
agitare
 

quietas

 

credere

 

committere

 
ventis
 

summam


fraudem

 

circumdare

 

Italos

 

flammis

 

nascentem

 

Turnum

 

patria

 

Indignum

 

nostra

 
potentia

nubibus

 
demissave
 

consistere

 

Achivis

 
obiecit
 

consurgere

 

miseros

 

Phrygiae

 
fluxas
 

vertere