FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150  
151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   >>   >|  
sa iuventa. His amor unus erat, pariterque in bella ruebant: tum quoque communi portam statione tenebant. Nisus ait: 'Dine hunc ardorem mentibus addunt, Euryale, an sua cuique deus fit dira cupido? Aut pugnam aut aliquid iamdudum invadere magnum mens agitat mihi nec placida contenta quietest. Cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum. Lumina rara micant; somno vinoque soluti procubuere; silent late loca: percipe porro, quid dubitem et quae nunc animo sententia surgat. Aenean acciri omnes, populusque patresque, exposcunt mittique viros, qui certa reportent. Si tibi quae posco promittunt (nam mihi facti fama sat est), tumulo videor reperire sub illo posse viam ad muros et moenia Pallantea.' Obstipuit magno laudum percussus amore Euryalus; simul his ardentem adfatur amicum: 'Mene igitur socium summis adiungere rebus, Nise, fugis? Solum te in tanta pericula mittam? Non ita me genitor, bellis adsuetus Opheltes, Argolicum terrorem inter Troiaeque labores sublatum erudiit, nec tecum talia gessi, magnanimum Aenean et fata extrema secutus: est hic, est animus lucis contemptor et istum qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.' Nisus ad haec: 'Equidem de te nil tale verebar nec fas, non, ita me referat tibi magnus ovantem Iuppiter aut quicumque oculis haec aspicit aequis. Sed siquis, quae multa vides discrimine tali, siquis in adversum rapiat casusve deusve, te superesse velim; tua vita dignior aetas. Sit qui me raptum pugna pretiove redemptum mandet humo solita aut siqua id Fortuna vetabit, absenti ferat inferias decoretque sepulchro. Neu matri miserae tanti sim causa doloris, quae te sola, puer, multis e matribus ausa persequitur magni nec moenia curat Acestae,' Ille autem: 'Causas nequiquam nectis inanis, nec mea iam mutata loco sententia cedit: adceleremus,' ait. Vigiles simul excitat, illi succedunt servantque vices: statione relicta ipse comes Niso graditur, regemque requirunt. Cetera per terras omnis animalia somno laxabant curas et corda oblita laborum: ductores Teucrum primi et delecta iuventus consilium summis regni de rebus habebant, quid facerent quisve Aeneae iam nuntius esset. Stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes, castrorum et campi medio. Tum Nisus et una Euryalus confestim alacres admittier orant: rem magnam, pretiumque morae fore. Primus Iulus accepit trepidos ac Nisum di
PREV.   NEXT  
|<   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150  
151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   >>   >|  



Top keywords:

moenia

 

Aenean

 

sententia

 

Euryalus

 

summis

 

siquis

 
statione
 

ovantem

 

sepulchro

 

Iuppiter


miserae

 

magnus

 
oculis
 

quicumque

 

persequitur

 

Acestae

 

matribus

 
decoretque
 
multis
 

referat


doloris

 
aspicit
 

raptum

 
redemptum
 
pretiove
 

dignior

 

casusve

 

rapiat

 
deusve
 

superesse


mandet

 

discrimine

 

vetabit

 

Fortuna

 

absenti

 

adversum

 

aequis

 

solita

 

inferias

 
hastis

adnixi

 
longis
 

tenentes

 

castrorum

 
habebant
 

consilium

 

facerent

 

quisve

 
nuntius
 

Aeneae