FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151  
152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   >>   >|  
cere iussit. Tum sic Hyrtacides: 'Audite O mentibus aequis, Aeneadae, neve haec nostris spectentur ab annis, quae ferimus. Rutuli somno vinoque soluti conticuere; locum insidiis conspeximus ipsi, qui patet in bivio portae, quae proxuma ponto; interrupti ignes, aterque ad sidera fumus erigitur: si fortuna permittitis uti quaesitum Aenean et moenia Pallantea, mox hic cum spoliis ingenti caede peracta adfore cernetis. Nec nos via fallit euntis: vidimus obscuris primam sub vallibus urbem venatu adsiduo et totum cognovimus amnem.' Hic annis gravis atque animi maturus Aletes: 'Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, non tamen omnino Teucros delere paratis, cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis pectora.' Sic memorans umeros dextrasque tenebat amborum et voltum lacrimis atque ora rigabat. 'Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis praemia posse rear solvi? Pulcherrima primum di moresque dabunt vestri; tum cetera reddet actutum pius Aeneas atque integer aevi Ascanius, meriti tanti non immemor umquam.' 'Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,' excipit Ascanius,' per magnos, Nise, penatis Assaracique larem et canae penetralia Vestae obtestor; quaecumque mihi fortuna fidesque est, in vestris pono gremiis: revocate parentem, reddite conspectum; nihil illo triste recepto. Bina dabo argento perfecta atque aspera signis pocula, devicta genitor quae cepit Arisba, et tripodas geminos, auri duo magna talenta, cratera antiquum, quem dat Sidonia Dido. Si vero capere Italiam sceptrisque potiri contigerit victori et praedae dicere sortem, vidisti quo Turnus equo, quibus ibat in armis aureus: ipsum illum, clipeum cristasque rubentis excipiam sorti, iam nunc tua praemia, Nise. Praeterea bis sex genitor lectissima matrum corpora captivosque dabit suaque omnibus arma, insuper his campi quod rex habet ipse Latinus. Te vero, mea quem spatiis propioribus aetas insequitur, venerande puer, iam pectore toto accipio et comitem casus complector in omnis. Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus; seu pacem seu bella geram, tibi maxima rerum verborumque fides.' Contra quem talia fatur Euryalus: 'Me nulla dies tam fortibus ausis dissimilem arguerit; tantum, fortuna secunda aut adversa cadat. Sed te super omnia dona unum oro, genetrix Priami de gente vetusta est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tel
PREV.   NEXT  
|<   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151  
152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   >>   >|  



Top keywords:

fortuna

 

Ascanius

 

genitor

 
praemia
 
Turnus
 

quibus

 
aureus
 

vidisti

 

contigerit

 

potiri


sceptrisque
 

victori

 

praedae

 

sortem

 

dicere

 
clipeum
 

matrum

 

lectissima

 

corpora

 
captivosque

omnibus

 
suaque
 

Praeterea

 

excipiam

 

rubentis

 

cristasque

 

Italiam

 
capere
 

argento

 

perfecta


aspera

 

pocula

 

signis

 

recepto

 

triste

 

parentem

 

revocate

 

gremiis

 

reddite

 

conspectum


devicta

 

Audite

 

Hyrtacides

 

antiquum

 

Sidonia

 

cratera

 
talenta
 

tripodas

 

Arisba

 

geminos