FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152  
153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   >>   >|  
lus mecum excedentem, non moenia regis Acestae. Hanc ego nunc ignaram huius quodcumque pericli est inque salutatam linquo: nox et tua testis dextera, quod nequeam lacrumas perferre parentis at tu, oro, solare inopem et succurre relictae. Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo in casus omnis.' Percussa mente dedere Dardanidae lacrimas; ante omnis pulcher Iulus, atque animum patriae strinxit pietatis imago. Tum sic effatur: 'Sponde digna tuis ingentibus omnia coeptis. Namque erit ista mihi genetrix nomenque Creusae solum defuerit, nec partum gratia talem parva manet. Casus factum quicumque sequentur, per caput hoc iuro, per quod pater ante solebat: quae tibi polliceor reduci rebusque secundis, haec eadem matrique tuae generique manebunt.' Sic ait inlacrimans; umero simul exuit ensem auratum, mira quem fecerat arte Lycaon Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna. Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis exuvias; galeam fidus permutat Aletes. Protinus armati incedunt; quos omnis euntis primorum manus ad portas iuvenumque senumque prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus, ante annos animumque gerens curamque virilem, multa patri mandata dabat portanda: sed aurae omnia discerpunt et nubibus inrita donant. Egressi superant fossas noctisque per umbram castra inimica petunt, multis tamen ante futuri exitio. Passim somno vinoque per herbam corpora fusa vident, arrectos litore currus, inter lora rotasque viros, simul arma iacere, vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus: 'Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res. Hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis a tergo possit, custodi et consule longe; haec ego vasta dabo et lato te limite ducam. Sic memorat vocemque premit; simul ense superbum Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis exstructus toto proflabat pectore somnum. Rex idem et regi Turno gratissimus augur, sed non augurio potuit depellere pestem. Tris iuxta famulos temere inter tela iacentis armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis nanctus equis ferroque secat pendentia colla; tum caput ipsi aufert domino truncumque relinquit sanguine singultantem; atro tepefacta cruore terra torique madent. Nec non Lamyrumque Lamumque et iuvenem Serranum, illa qui plurima nocte luserat, insignis facie, multoque iacebat membra deo victus: felix, si protinus illum aequ
PREV.   NEXT  
|<   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152  
153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   >>   >|  



Top keywords:

pulcher

 

premit

 

vocemque

 
attollere
 
consule
 

limite

 

custodi

 

possit

 
memorat
 

Hyrtacides


multis
 

petunt

 

futuri

 

exitio

 

vinoque

 

Passim

 

inimica

 

castra

 
Egressi
 

donant


inrita

 

superant

 

fossas

 

umbram

 

noctisque

 

herbam

 

corpora

 

iacere

 

locutus

 

dextra


audendum

 

Euryale

 
arrectos
 

vident

 

litore

 

currus

 

rotasque

 
cruore
 
tepefacta
 

torique


Lamumque

 
Lamyrumque
 

madent

 

singultantem

 
sanguine
 
aufert
 

domino

 

relinquit

 

truncumque

 

iuvenem