FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149  
150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   >>   >|  
olitum eripuit, non tela neque ignes exspectans Rutulos. Ergo maria invia Teucris nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est. Terra autem in nostris manibus, tot milia gentes arma ferunt Italae. Nil me fatalia terrent, siqua Phryges prae se iactant, responsa deorum: sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva fertilis Ausoniae Troes. Sunt et mea contra fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem, coniuge praerepta: nec solos tangit Atridas iste dolor solisque licet capere arma Mycenis. Sed periisse semel satis est: peccare fuisset ante satis penitus modo non genus omne perosos femineum. Quibus haec medii fiducia valli fossarumque morae, leti discrimina parva, dant animos. At non viderunt moenia Troiae Neptuni fabricata manu considere in ignis? 'Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum apparat et mecum invadit trepidantia castra.' Non armis mihi Volcani, non mille carinis est opus in Teucros; addant se protinus omnes Etrusci socios, tenebras et inertia furta Palladii caesis summae custodibus arcis ne timeant, nec equi caeca condemur in alvo: luce palam certum est igni circumdare muros. Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga esse ferant, decumum quos distulit Hector in annum. Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei, quod superest, laeti bene gestis corpora rebus procurate, viri, et pugnam sperate parari.' Interea vigilum excubiis obsidere portas cura datur Messapo et moenia cingere flammis. Bis septem Rutuli, muros qui milite servent, delecti; ast illos centeni quemque sequuntur purpurei cristis iuvenes auroque corusci. Discurrunt variantque vices fusique per herbam indulgent vino et vertunt crateras aenos. Conlucent ignes, noctem custodia ducit insomnem ludo. Haec super e vallo prospectant Troes et armis alta tenent, nec non trepidi formidine portas explorant pontisque et propugnacula iungunt, tela gerunt. Instat Mnestheus acerque Serestus, quos pater Aeneas, siquando adversa vocarent, rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros. Omnis per muros legio, sortita periclum, excubat exercetque vices, quod cuique tuendum est. Nisus erat portae custos, acerrimus armis, Hyrtacides, comitem Aeneae quem miserat Ida venatrix iaculo celerem levibusque sagittis; it iuxta comes Euryalus, quo pulchrior alter non fuit Aeneadum Troiana neque induit arma, ora puer prima signans inton
PREV.   NEXT  
|<   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149  
150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   >>   >|  



Top keywords:

portas

 

moenia

 

quemque

 
sequuntur
 
centeni
 

servent

 

flammis

 

septem

 
Rutuli
 

purpurei


milite
 

delecti

 

cristis

 

indulgent

 

herbam

 

induit

 

vertunt

 

crateras

 
fusique
 

auroque


iuvenes

 

corusci

 

Discurrunt

 

variantque

 

cingere

 

melior

 

quoniam

 

superest

 

Hector

 

Pelasga


ferant

 

decumum

 
distulit
 

signans

 

vigilum

 

Interea

 

excubiis

 
obsidere
 
Conlucent
 

parari


sperate

 
corpora
 

gestis

 

procurate

 
pugnam
 
Messapo
 

custodia

 

cuique

 

exercetque

 

excubat