FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140  
141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   >>   >|  
m, notusque medullas intravit calor et labefacta per ossa cucurrit: non secus atque olim tonitru cum rupta corusco ignea rima micans percurrit lumine nimbos. Sensit laeta dolis et formae conscia coniunx. Tum pater aeterno fatur devinctus amore: 'Quid causas petis ex alto? Fiducia cessit quo tibi, diva, mei? Similis si cura fuisset, tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset: nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant stare decemque alios Priamum superesse per annos. Et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est, quidquid in arte mea possum promittere curae, quod fieri ferro liquidove potest electro, quantum ignes animaeque valent, absiste precando viribus indubitare tuis.' Ea verba locutus optatos dedit amplexus placidumque petivit coniugis infusus gremio per membra soporem. Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae curriculo expulerat somnum, cum femina primum, cui tolerare colo vitam tenuique Minerva impositum, cinerem et sopitos suscitat ignes, noctem addens operi, famulasque ad lumina longo exercet penso, castum ut servare cubile coniugis et possit parvos educere natos: haud secus Ignipotens nec tempore segnior illo mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit. Insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque erigitur Liparen, fumantibus ardua saxis, quam subter specus et Cyclopum exesa caminis antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus auditi referunt gemitus striduntque cavernis stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat, Volcani domus et Volcania nomine tellus. Hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto. Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon. His informatum manibus iam parte polita fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo deicit in terras, pars inperfecta manebat. Tris imbris torti radios, tris nubis aquosae addiderant, rutili tris ignis et alitis austri: fulgores nunc horrificos sonitumque metumque miscebant operi flammisque sequacibus iras. Parte alia Marti currumque rotasque volucris instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes; aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, certatim squamis serpentum auroque polibant conexosque anguis ipsamque in pectore divae Gorgona, desecto vertentem lumina collo. 'Tollite cuncta,' inquit, 'coeptosque auferte labores, Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem: arma acri facienda
PREV.   NEXT  
|<   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140  
141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   >>   >|  



Top keywords:

fuisset

 

coniugis

 

lumina

 
membra
 
Cyclopes
 

quibus

 

Insula

 

ignipotens

 

surgit

 

descendit


Sicanium

 

Volcania

 

nomine

 
tellus
 
fabrilia
 

informatum

 
Pyragmon
 

manibus

 

polita

 
Steropesque

exercebant

 

Ferrum

 

stratis

 

Brontesque

 

anhelat

 

fumantibus

 
Liparen
 

Aetnaea

 

validique

 
tonant

caminis

 

subter

 
specus
 

Cyclopum

 
incudibus
 

Chalybum

 

stricturae

 

Aeoliamque

 

fornacibus

 

cavernis


striduntque

 

referunt

 

auditi

 

erigitur

 

gemitus

 
fulmen
 
Volcani
 

auroque

 

serpentum

 
squamis