nae positis incudibus urbes
tela novant, Atina potens Tiburque superbum,
Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.
Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas
umbonum cratis; alii thoracas aenos
aut levis ocreas lento ducunt argento;
vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri
cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses.
Classica iamque sonant; it bello tessera signum.
Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis
ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem
loricam induitur fidoque accingitur ense.
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
qui bello exciti reges, quae quemque secutae
complerint campos acies, quibus Itala iam tum
floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
Et meministis enim, divae, et memorare potestis:
ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.
Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
contemptor divom Mezentius agminaque armat.
Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter
non fuit excepto Laurentis corpore Turni,
Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,
ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos
mille viros, dignus, patriis qui laetior esset
imperiis et cui pater haud Mezentius esset.
Post hos insignem palma per gramina currum
victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro
pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum
centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram;
collis Aventini silva quem Rhea sacerdos
furtivum partu sub luminis edidit oras,
mixta deo mulier, postquam Laurentia victor
Geryone extincto Tirynthius attigit arva
Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.
Pila manu saevosque gerunt in bella dolones
et tereti pugnant mucrone veruque Sabello.
Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis,
terribili impexum saetacum dentibus albis
indutus capiti, sic regia tecta subibat,
horridus, Herculeoque umeros innexus amictu.
Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,
fratris Tiburti dictam cognomine gentem,
Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus,
et primam ante aciem densa inter tela feruntur:
ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto
descendunt centauri, Homolen Othrymque nivalem
linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens
silva locum et magno cedunt virgulta fragore.
Nec Praenestinae fundator defuit urbis,
Volcano genitum pecora inter agrestia regem
inventumque focis omnis quem credidit aetas
Caeculus. Hunc late legio comita
|