certatim sese Rutuli exhortantur in arma:
hunc decus egregium formae movet atque iuventae,
hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.
Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet,
Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis,
arte nova speculata locum, quo litore pulcher
insidiis cursuque feras agitabat Iulus.
Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo
obicit et noto naris contingit odore,
ut cervum ardentes agerent; quae prima laborum
causa fuit belloque animos accendit agrestis.
Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens,
Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum
nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent
armenta et late custodia credita campi.
Adsuetum imperiis soror omni Silvia cura
mollibus intexens ornabat cornua sertis
pectebatque ferum puroque in fonte lavabat.
Ille, manum patiens mensaeque adsuetus erili,
errabat silvis rursusque ad limina nota
ipse domum sera quamvis se nocte ferebat.
Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli
commovere canes, fluvio cum forte secundo
deflueret ripaque aestus viridante levaret.
Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore,
Ascanius curvo direxit spicula cornu;
nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo
perque uterum sonitu perque ilia venit harundo.
Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit
successitque gemens stabulis questuque cruentus
atque imploranti similis tectum omne replebat.
Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,
auxilium vocat et duros conclamat agrestis.
Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis,
inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto,
stipitis hic gravidi nodis: quod cuique repertum
rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus,
quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
scindebat, rapta spirans immane securi.
At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi
ardua tecta petit stabuli et de culmine summo
pastorale canit signum cornuque recurvo
Tartaream intendit vocem, qua protinus omne
contremuit nemus et silvae insonuere profundae;
audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis
sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini,
et trepidae matres pressere ad pectora natos.
Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum
dira dedit, raptis concurrunt undique telis
indomiti agricolae; nec non et Troia pubes
Ascanio auxilium castris effundit apertis.
Direxere acies. Non iam certamine agresti,
stipitibus duris agitur sudibusve praeus
|