editores GALE et
BERTRAM. Quae ad Bardos sic se habent. "Item TALHAIARN TATANGEN in
poemate claruit, et NUEVIN, et TALIESIN, et BLUCHBAR, et _Cian_ qui
vocatur _Gweinchgwant_, simul uno tempore in poemate Britannico
claruerunt." Qui locus sic restitui debet. "Item _Talhaiarn Tatangwn_
claruit, et _Aneurin_, et _Taliesin_, et _Llywarch_, et _Cian_ qui
vocatur _Gwyngwn_ simul uno tempore in poemate Britannico claruerunt."
Ex iis quos hic nominat _Nennius_ tres tantum extant, nempe _Aneurin_,
_Taliesin_, et _Llywarch_ cognomento _Hen_. Meminit tamen _Talhaiarni
Taliesinus_ in poemate cui titulus _Angar Cyfyndawd_, i.e. Concordia
discors.
_Trwy iaith_ TALHAIARN,
_Bedydd bi ddydd farn_.
"EX TALHAIARNI sententia
Expiato erit per baptisum in die supremo."
Uti et CIANI in eodem poemate.
CIAN _pan ddarfu_
_Lliaws gyfolu_.
"Quando CIANUS multos carmine celebratet."
Meminit et ejudem ANEURINUS in suo poemate Heroico, cui nomen _Gododin_.
_Un maban y Gian o faen Gwyngwn_.
"Unicus CIANI filius ex valido _Gwyngwm_ ortus."
Sed quum eorum opera aboleverit aetas, nihil ultra de iis dicere
possumus. Hoc saltem constat, si NENNIO fides adhibenda sit, eos suo
seculo Bardos fuisse eximios. ANEURINUS, TALIESINUS et LLYWARCH HEN
habent multa notatu digna, et quae rei istius seculi historicae multum
lucis adferunt. Sed quum eorum sint rarissima exemplaria, intellectu
sunt quam difficillima, quod sit partim ob scribentium oscitantiam,
partim ob linguam vetustam et obsoletam, quae in nullo Lexico vel
glossario inveniri potest. Unde fit, ut saepe _non plus dimidio_ vel a
peritissimo intelligatur. TALIESINUS quem nostrates _Pen Beirdd_; i.e.
Bardorum Coryphaeum appellavere, in aulis Britanniae principum vixit, et
ibi clara eorum in bello facinora cantavit. Patronos habuit MAELGWYN
GWYNEDD, eum scilicet quem GILDAS MAGLOCUNUM vocat, et URIENUM Regedensem
Cumbriae principem et ELPHINUM filium GWYDDNO GARANIR Dominum _Cantref
Gwaelod_, cujus regio a mari absorpta est circa annum 540. Floruerunt
TALIESINUS et ANEURIN GWAWDRYDD _Mychdeyrn Beirdd_, i.e. Bardorum
Monarcha, eodem tempore, circa annum 570. ANEURINUS, in suo poemate cui
titulus _Gododin_, refert se in bello juxta _Cattraeth_ sub auspiciis
MYNYDDAWC EIDDIN, bellum adversus Saxones gessisse, et ibi omnes, tribus
exceptis, inter quos erat ANEURINUS, bello occubuisse. Fuerunt sub hoc
principe in hac expeditione trecenti et
|