UM et AENEAM, et ab ea usque ad
ADAM generationem linealiter producunt."
Non abs re fore judicavi hic monumentum vetus inserere; quod in
manuscripto JOH. DAV. RHESI propria manu exarato inveni. Quod quidem
manuscriptum dignum est omnino quod prelo mandetur: nostram enim linguam
poesin, et alia vetusta monumenta adversus ignarum quendam calumniatorem,
quorum messem innumeram haec aeque ac superior aetas tulit, strenue
vindicat. Hic tractatus in lingua Britannica eleganter scriptus est, et
talium nebulonum inscitiam protervam facile retundit. Videtur vir
doctissimus hoc monumentum ex vetusto aliquo scriptore nunc deperdito
excerpsisse. Utcunque sit, id ego ex ejus autographo hic fideliter
exscribere curavi. "BLETHINUS filius CYNVINI patri in principatu
_Povisiae_ successit. Hic templa, castra et maneria renovari fecit,
leges HOWELI observavit. Inter tres principes, videlicet, GRUFFINUM
filium CONANI principem _Venedotiae_, BLETHINUM filium CYNVINI principem
POVISIAE, et RHESUM filium TEWDWR principem _Suth-walliae_ inquisitio
magna fuit de armis et de regali sanguine antiquorum Britonum. Quibus
conquisitis in ditione sapientium Walliae; repertae fuerunt tres lineae
regales, et quindecim lineae de sanguine nobilium senatorum Britanniae.
Hic BLETHINUS primus omnium principum _Povisiae_, in armis usus est leone
rubeo in sulphure. Hic castrum de _Dol y Forwyn_ fundavit, et apud
_Mifod_ sepultus est."
Sunt in istis genealogiis multa quae antiquario Britannico usui esse
possunt; nihil enim apud nostrates vel antiquius vel magis autenticum
extat, et nihil quod magis nostram illustrat et confirmat historiam.
Nonnulli enim ex Bardis non solum rei poeticae, verum etiam historicae
mentem appulerunt. Erat in monasteriis uber historiarum, genealogiarum
et poeseos collectio. Bardi enim ab abbatibus maxime fovebantur, et
erant in festis solennibus ab iis laute excepti: uti constat ex operibus
GUTTO'R GLYNN, GUTTUN OWAIN, IEUAN DEULWYN et TUDUR ALED. Extant et nunc
in nobiliorum aedibus innumera Epicedia, quae nostrates _Cywyddau
Marwnad_ nuncupavere: fuit enim Bardi domestici munus, cum aliquis e
familia obierit, ejus Epicedium concinnare, quod post exequias ad
cognatos fuit delatum et coram iis a Rhapsodis quos nostrates
_Datceiniaid_ nominavere recitatum. Inter alia quae in defuncti honorem
sunt narrata, ejus genealogiam memorare tenebatur, ex quibus nobilibus
ortus fuerit familiis, et quae praeclara fecerint ejus majo
|