FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64  
65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   >>   >|  
relaxandi causa, colere, ut testantur OWENI CYFEILIOG principis _Provisiae_ et HOELI filii OWENI _Venedotiae_ principis opera, quibus addere licet LLEWELLINUM ultimum Cambriae principem. De eo enim sic MATT. WEST. circa natale domini LLEWELLINUS accessit ad regem misericordiam non justitiam petiturus--et paulo post--Rex EDWARDUS vocalem principem diligenter instructum ad partes Walliae redire permisit. {74} Poematum argumenta erant egregia in bello facinora, libertas, hospitalitas et munificentia, et si quae alia virtus, quae homines domi ornat, et foris hostibus tremendos reddit. Et fuit eorum in accendendis hominum ad clara incepta animis tanta vis, ut nihil aeque sonaret TYRTAEI musa quum suos ad honestam mortem oppetendam hortaretur. Et quaenam, quaeso, reipublicae tam utilis virtus, quum hostibus utrinque premeretur, et cum sola spes, salus et libertas esset in armis, quam magnanimus periculorum contemptus, et ad ea adeunda ardor egregius? Sed praestat GIRALDUM CAMBRENSEM audire qui iis vixit temporibus, et fuit eorum quae hic narrantur oculatus testis. "Nec ullo prorsus nisi martio labore vexantur, patriae tamen tutelae student et libertatis: pro patria pugnant, pro libertate laborant; pro quibus non solum ferro dimicare, verum etiam vitam dare dulce videtur. Unde et in thoro turpe, in bello mori decus putant. Ac illud poetae dixerunt--_procul hinc avertite pacem_, _nobilitas cum pace perit_, nec mirum si non degenerant. Quorum enim hi reliquiae sunt AEneadae in ferrum pro libertate ruebant. De his igitur spectabile, quod nudi multoties cum ferro vestitis, inermes cum armatis, pedites cum equitibus congredi non verentur, in quo plerumque conflictu sola fiunt agilitate, et animositate victrices. Illis quorum poeta sic meminit, sicut situ sic natura non dissimiles." -- Populus quos despicit arctos Felices errore suo, quos ille timorum Maximus haud urget leti metus, inde ruendi In ferrum mens prona viris, animaeque capaces Mortis, et ignavum rediturae parcere vitae. Et nonnullis interjectis--"Illud in hoc loco notandum videtur, quod Anglorum Rex _Henricus_ Secundus nostris diebus imperatori Constantinoplitano _Emmanueli_ super insulae Britannicae situ ac natura, magisque notabilibus litteris et nunciis inquirenti: inter caetera hoc quasi praecipue notabile rescripsit. In quadam insulae parte sunt gentes quae Wallenses dicuntur, tantae audaciae et ferocitatis ut nudi cum armatis c
PREV.   NEXT  
|<   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64  
65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   >>   >|  



Top keywords:
hostibus
 

virtus

 

libertas

 

natura

 

ferrum

 

libertate

 
videtur
 

armatis

 

principem

 

principis


quibus

 

insulae

 

multoties

 

vestitis

 
inermes
 

gentes

 

Wallenses

 

ruebant

 

pedites

 

igitur


spectabile
 

congredi

 

agilitate

 
quadam
 
animositate
 

victrices

 

quorum

 

verentur

 

dicuntur

 

plerumque


conflictu

 

equitibus

 

AEneadae

 

putant

 

audaciae

 

tantae

 

poetae

 
ferocitatis
 

dixerunt

 

procul


degenerant

 

Quorum

 
reliquiae
 
avertite
 

nobilitas

 

rescripsit

 
parcere
 

nonnullis

 
interjectis
 

rediturae