FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62  
63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   >>   >|  
S MORFRYNII filius et _Albania_ oriundus, et alter fuit a MERLINO AMBROSIO qui vixit tempore VORTIGERNI, et eo quod nepotem causu interfecerit in insaniam incidit et in _Caledoniam_ recessit sylvam feri instar, ubi, cum animi compos esset, sortem suam carminibus deploravit. Floruit hoc seculo et LLYWARCH-HEN, i.e. longaevus, URIENI _Cumbriae_ principis consobrinus. Extant ab eo scripta poemata in quibus narrat se a Saxonibus in _Povisiam_ pulsum fuisse, et sibi fuisse viginti quatuor filios auries torquibus insignitos, et omnes patriam defendendo bello occubuisse. Qui plura de hoc viro nobili et Bardo desiderat Cl. LLWYDII Archaeologiam Britannicam consulat p. 259. Vixerunt eodem tempore alii Bardi, sed cum eorum non extent opera, nomina tantum interserere sufficat TRISTFARDD, Bardd URIEN REGED. DYGYNNELW, Bardd OWAIN ap URIEN, AFAN FERDDIG, Bardd CADWALLON ap CADFAN. GOLYDDAN, Bardd CADWALADR FENDIGAID. Sunt in iis qui extant multa quae historico Britannico usui esse possunt: fuere enim Bardi rerum gestarum fidi narratores. Fuit eorum praecipuum munus principum et magnatum laudes, et egregia in bello acta carminibus celebrare, quod et olim de iis observavit LUCANUS. Vos quoque, qui fortes animas belloque peremptas Laudibus in longum vates dimittis aevum, Plurima securi fudistis carmina BARDI. Lib. "Bardi (inquit Lelandus in Assertione ARTURII) soli musicis numeris, et illustri nobilium memoriae conservandae studebant, canebant illi ad lyram heroum inclyta facta, profuit hoc studium mirifice cognitioni, tanquam per manus posteritati traditae. Unde quoque contigit ut ARTURII maximi nomen, fama, gloria utcunque conserventur." Inventus est enim ejus sepulchrum in monasterio _Glastoniensi_ juxta id quod Bardus cecinerat coram HENRICO Secundo, quod satis demonstrat illos historicorum fidorum aeque ac poetarum munus egisse. Habemus praeter hos quos supra citavimus Bardos, nonnulla carmina anonyma pervetusta, quae Druidum esse existimavit EDVARDUS LLUYD, cujusmodi sunt _Englynion yr Eiry_, _y bidiau_, _y gorwynnion_. Moris fuisse Druidis carmina almunos docere notavit CAESAR: "Magnum ubi versuum numerum edicere dicuntur. Itaque nonnulli annos vicenos in disciplina permanent, neque fas esse existimant ea litteris mandare, quum in reliquis fere rebus publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utuntur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur; quod neque in vulgus disciplinam efferri
PREV.   NEXT  
|<   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62  
63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   >>   >|  



Top keywords:
carmina
 

fuisse

 

carminibus

 

litteris

 

quoque

 

tempore

 
ARTURII
 

videntur

 

maximi

 

contigit


HENRICO

 

posteritati

 

monasterio

 

traditae

 
gloria
 

vulgus

 

Bardus

 

sepulchrum

 

cecinerat

 

utcunque


Glastoniensi
 

conserventur

 

Inventus

 
studium
 
musicis
 

numeris

 

illustri

 

memoriae

 

nobilium

 

Assertione


Lelandus

 

fudistis

 

securi

 

efferri

 

inquit

 

conservandae

 

studebant

 
Secundo
 

profuit

 

mirifice


disciplinam

 

tanquam

 
cognitioni
 
inclyta
 

canebant

 

heroum

 
nonnulli
 

Itaque

 
dicuntur
 

causis