mularet equorum.
At pater omnipotens densa inter nubila telum
contorsit, non ille faces nec fumea taedis
lumina, praecipitemque immani turbine adegit.
Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,
cernere erat, per tota novem cui iubera corpus
porrigitur, rostroque immanis voltur obunco
immortale iecur tondens fecundaque poenis
viscera, rimaturque epulis, habitatque sub alto
pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.
[Quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?]
quos super atra silex iam iam lapsura cadentique
imminet adsimilis; lucent genialibus altis
aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
regifico luxu; Furiarum maxima iuxta
accubat, et manibus prohibet contingere mensas,
exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.
'Hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat,
pulsatusve parens, et fraus innexa clienti,
aut qui divitiis soli incubuere repertis,
nec partem posuere suis (quae maxima turba est),
quique ob adulterium caesi, quique arma secuti
impia nec veriti dominorum fallere dextras,
inclusi poenam exspectant. Ne quaere doceri
quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit.
Saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum
districti pendent; sedet, aeternumque sedebit,
infelix Theseus; Phlegyasque miserrimus omnis
admonet, et magna testatur voce per umbras:
''Discite iustitiam moniti, et non temnere divos.''
Vendidit hic auro patriam, dominumque potentem
imposuit; fixit leges pretio atque refixit;
hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos;
ausi omnes immane nefas, ausoque potiti.
Non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas,
omnia poenarum percurrere nomina possim.'
Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos:
'Sed iam age, carpe viam et susceptum perfice munus;
adceleremus' ait; 'Cyclopum educta caminis
moenia conspicio atque adverso fornice portas,
haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.'
Dixerat, et pariter, gressi per opaca viarum,
corripiunt spatium medium, foribusque propinquant.
Occupat Aeneas aditum, corpusque recenti
spargit aqua, ramumque adverso in limine figit.
His demum exactis, perfecto munere divae,
devenere locos laetos et amoena virecta
fortunatorum nemorum sedesque beatas.
Largior hic campos aether et lumine vestit
purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
Pars in gramineis exercent membra palaestris,
|