FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107  
108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   >>   >|  
avita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae, sic prior adgreditur dictis, atque increpat ultro: 'Quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, fare age, quid venias, iam istinc, et comprime gressum. Umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae; corpora viva nefas Stygia vectare carina. Nec vero Alciden me sum laetatus euntem accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque, dis quamquam geniti atque invicti viribus essent. Tartareum ille manu custodem in vincla petivit, ipsius a solio regis, traxitque trementem; hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.' Quae contra breviter fata est Amphrysia vates: 'Nullae hic insidiae tales; absiste moveri; nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro aeternum latrans exsanguis terreat umbras, casta licet patrui servet Proserpina limen. Troius Aeneas, pietate insignis et armis, ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras. Si te nulla movet tantae pietatis imago, at ramum hunc' (aperit ramum, qui veste latebat) 'adgnoscas.' Tumida ex ira tum corda residunt. Nec plura his. Ille admirans venerabile donum fatalis virgae, longo post tempore visum, caeruleam advertit puppim, ripaeque propinquat. Inde alias animas, quae per iuga longa sedebant, deturbat, laxatque foros; simul accipit alveo ingentem Aenean. Gemuit sub pondere cymba sutilis, et multam accepit rimosa paludem. Tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque informi limo glaucaque exponit in ulva. Cerberus haec ingens latratu regna trifauci personat, adverso recubans immanis in antro. Cui vates, horrere videns iam colla colubris, melle soporatam et medicatis frugibus offam obicit. Ille fame rabida tria guttura pandens corripit obiectam, atque immania terga resolvit fusus humi, totoque ingens extenditur antro. Occupat Aeneas aditum custode sepulto, evaditque celer ripam inremeabilis undae. Continuo auditae voces, vagitus et ingens, infantumque animae flentes in limine primo, quos dulcis vitae exsortes et ab ubere raptos abstulit atra dies et funere mersit acerbo; hos iuxta falso damnati crimine mortis. Nec vero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes: quaesitor Minos urnam movet; ille silentum conciliumque vocat vitasque et crimina discit. Proxuma deinde tenent maesti loca, qui sibi letum insontes peperere manu, lucemque perosi proiecere animas. Quam ve
PREV.   NEXT  
|<   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107  
108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   >>   >|  



Top keywords:

ingens

 

umbras

 

Aeneas

 

Stygia

 

animas

 
horrere
 

videns

 

immanis

 

trifauci

 

personat


recubans
 

adverso

 

rabida

 

propinquat

 

pandens

 

guttura

 

obicit

 
latratu
 

soporatam

 

frugibus


medicatis

 

colubris

 

rimosa

 

accepit

 

multam

 

paludem

 
Tandem
 
sutilis
 

accipit

 
Gemuit

Aenean

 

pondere

 

fluvium

 
exponit
 

glaucaque

 

sedebant

 

Cerberus

 

informi

 
incolumis
 

laxatque


corripit

 

deturbat

 

virumque

 

vatemque

 

ingentem

 

custode

 
quaesitor
 
iudice
 

conciliumque

 

silentum