FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102  
103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   >>   >|  
ilis descensus Averno; noctes atque dies patet atri ianua Ditis; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hic labor est. Pauci, quos aequus amavit Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus, dis geniti potuere. Tenent media omnia silvae, Cocytusque sinu labens circumvenit atro. Quod si tantus amor menti, si tanta cupido est, bis Stygios innare lacus, bis nigra videre Tartara, et insano iuvat indulgere labori, accipe, quae peragenda prius. Latet arbore opaca aureus et foliis et lento vimine ramus, Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae. Sed non ante datur telluris operta subire, auricomos quam quis decerpserit arbore fetus. Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus instituit. Primo avulso non deficit alter aureus, et simili frondescit virga metallo. Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur, si te fata vocant; aliter non viribus ullis vincere, nec duro poteris convellere ferro. Praeterea iacet exanimum tibi corpus amici--- heu nescis---totamque incestat funere classem, dum consulta petis nostroque in limine pendes. Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro. Duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto: sic demum lucos Stygis et regna invia vivis aspicies.' Dixit, pressoque obmutuit ore. Aeneas maesto defixus lumina voltu ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat eventus animo secum. Cui fidus Achates it comes, et paribus curis vestigia figit. Multa inter sese vario sermone serebant, quem socium exanimem vates, quod corpus humandum diceret. Atque illi Misenum in litore sicco, ut venere, vident indigna morte peremptum, Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter aere ciere viros, Martemque accendere cantu. Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum et lituo pugnas insignis obibat et hasta: postquam illum vita victor spoliavit Achilles, Dardanio Aeneae sese fortissimus heros addiderat socium, non inferiora secutus. Sed tum, forte cava dum personat aequora concha, demens, et cantu vocat in certamina divos, aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, inter saxa virum spumosa inmerserat unda. Ergo omnes magno circum clamore fremebant, praecipue pius Aeneas. Tum iussa Sibyllae, haud mora, festinant flentes, aramque sepulchri congerere arboribus caeloque
PREV.   NEXT  
|<   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102  
103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   >>   >|  



Top keywords:

circum

 

Aeneas

 

arbore

 

socium

 

Misenum

 
corpus
 

aureus

 

vestigia

 

Achates

 

paribus


litore
 

humandum

 

exanimem

 

serebant

 

diceret

 

sermone

 

eventus

 
piacula
 

Stygis

 

pecudes


Sedibus

 

sepulchro

 

nigras

 

antrum

 

linquens

 

ingreditur

 
caecosque
 
volutat
 

lumina

 
pressoque

aspicies

 

obmutuit

 

defixus

 
maesto
 

Aeoliden

 

dignum

 

credere

 

Triton

 
inmerserat
 

spumosa


exceptum

 

aemulus

 

concha

 

aequora

 

personat

 

demens

 
certamina
 
aramque
 

flentes

 

festinant