FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59  
60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   >>   >|  
t truculenter, agitans oculos minaciter, tanquam ex palpebris eiecturus (quae et scintillant) flammas in altum. Totumque caput sese rotat ad minas, et variat terribiliter modum et continentiam sub repente diuersis maneriebus. Exitque de illo per totum ignis obscuratus fumo, et foetor, tantus, quod per magnum spatium viae pessimam vallem infectat. Ingredi autem volentibus, apparet semper ad introitum vallis, magna copia auri, argenti, vasorum, vestium, et rerum pretiosarum, quas proculdubio ibi daemones confingunt, quibus et ab olim multi insipientium hominum concupiscentia tracti intrarunt, et vsque nunc intrant pro colligendo thesauro: sed de Infidelibus paucissimi reuertuntur, imo nec de Christianis, qui auaritiae causa ingrediuntur: per vallis autem semitam, quae inter montes et monticulos, tortuosa et aspera est, gradientes vident, et audiunt, daemoniacos spiritus multos volutantes, et imaginibus corporum visibilium, serpentum, volucrum, vlularum, lamiarum, et huiusmodi specierum horribilium dentibus minitantes, vngulas erigentes, incognitos sibilos spirantes prope super capita ad aures transgredientium. Semperque minuitur lumen aeris, donec ventum fuerit ad terribilissimum locum capitis antedicti. Si quis autem sincerae fidei Christianus per contritionem veram et confessionem, se posuerit in statu saluationis, munitus corporis Christi mysterijs, ac signo crucis, cum intentione ibidem agendi poenitentiam de admissis, et cauendi de admittendis, putatur posse hanc transire vallem securus quidem a morte, non tamen liber a laboribus, horroribus, et tormentis, et exire, de omnibus culpis praeteritis corruptis, ac de futuris magis solito cautus, sicut scriptum est, territi purgabuntur. Nota aliud mirabile magnum. Vidi cum irem per vnam vallem positam iuxta flumen quod egreditur de paradiso, vidi in ea multa corpora mortuorum, in qua etiam audiui multa genera Musicorum, qui ibi mirabiliter pulsabant: tantus erat ibi tinnitus Musicorum, quod incussit mihi timorem horribilem. Est autem longitudo illius vallis quasi ad quatuor milliaria Lombardica, in qua si vnus Infidelis intrat, nunquam egreditur, sed sine mora moritur: Et licet sciui, quod intrantes moriuntur, tamen acceptaui intrare, vt viderem quid ibi esset. Dum intrassem tot humana cadauera ibi vidi, quod nisi quis videret, credere non posset. In hac valle, ab vno eius latere, vidi faciem hominis valde horribilem, qui tantum horrorem mihi incussit, quod putaui
PREV.   NEXT  
|<   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59  
60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   >>   >|  



Top keywords:
vallem
 

vallis

 

magnum

 

tantus

 
horribilem
 
Musicorum
 

incussit

 
egreditur
 

Christi

 

corporis


scriptum

 

territi

 
mysterijs
 

solito

 
cautus
 
confessionem
 

purgabuntur

 

posuerit

 
saluationis
 

munitus


mirabile

 

positam

 

futuris

 
cauendi
 

admissis

 
poenitentiam
 

quidem

 

securus

 

contritionem

 

transire


admittendis

 

agendi

 
ibidem
 

culpis

 

omnibus

 

praeteritis

 
crucis
 
corruptis
 

tormentis

 

laboribus


intentione

 

horroribus

 

putatur

 

genera

 
intrassem
 

humana

 
cadauera
 

moriuntur

 
intrantes
 

acceptaui