FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61  
62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   >>   >|  
stodire ad deuotionem inceptam. Procedentibus igitur nobis lux coeli minuebator paulatim et augebatur horror, quoniam prope nos vndique etiam sub pedibus nostris apparebant iacere cadauera mortuorum hominum penitus defuncta: alia adhuc spirantia, et nonulla semiuiua, super quae dum nos aliquando calcare contingeret, conquerebantur, ac dolorose submurmurabant. Et licet non certum id habebam, aestimaui hoc fieri in parte vel in toto fictione daemonum, reputans in breui tempore tantam multitudinem hominum spontanee vallem intrasse, et si a longo tempore in ea perijssent putrefactos fuisse. Ergo in initio nostri processus quasi prope leucam inuenitur iter sub pedibus satis promptum, sed lumine tanquam ad medium nobis sufficiente, via torquebatur nimis, et asperabatur: et ecce figurae daemonum, circum et supra in aere se ferentium, ad imagines horribilium luporum, leonum, laruarum, megerarum, iuxta cuiuscunque genus vlulantium, rugentium, stridentium, gannientium, hiantes ore, intentantes dentibus, rostris, ac vnguibus, nos terrere, mordere, discerpere, deglutire. Quapropter pro breui interdum soluto silentio nos inuicem hortabamur, ne quis pro pusillanimitate terrori cederet, et tanto deficeret in agone. Hoc igitur modo per secundam leucam expirante nobis vsque ad tenebras lumine, quousque quis vix vmbram proximi agnoscere possit, praeter praedicta in aere tormenta, incurrebant nobis ad tibias, et pedes pluralitas quasi porcorum, vrsorum, et caprarum grinnientium, et impellentium nos ad lapsum, quod vel ad tertium, vel quartum, aut sextum passum solatenus cadebamus in palmas, seu genua, vel prosternebamur in faciem, aut supini. Ac superuenere praeter hoc ventorum turbines, fulgurum coruscationes, tonitruorum boatus, drandium casus et exundatio pluuiarum, quantas et quales nunquam accepimus in hoc mundo, quibus iactabamur, ruebamus, quassabamur, et periclitati fuimus extra narrandum. Interdum quoque sensimus tanquam graues baculorum ictus, per humeros, dorsa, latera, et ad renes, alij quidem grauiores, alij vt puta secundum demeritum vniuscuiusque. Et certe dum per tanta tormenta, quasi exhaustis totis viribus, iam prope medium locum vallis erat ventum, accidit repente, sub vnico instanti temporis, quibusdam nostrum expalmatio ita dura, vt omnes pariter collisi, et prostrati iaceremus in extasi per vnam vul duas forsitan horas. Et isto defectu vidit quilibet suo modo spiritualem visionem supermirabilem, et exce
PREV.   NEXT  
|<   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61  
62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   >>   >|  



Top keywords:
hominum
 

daemonum

 

tanquam

 

igitur

 
leucam
 
lumine
 

medium

 
praeter
 

tempore

 

tormenta


pedibus

 

fulgurum

 
coruscationes
 

tonitruorum

 
ventorum
 
turbines
 

quales

 

accepimus

 
nunquam
 

quibus


iactabamur

 

superuenere

 

quantas

 
drandium
 

exundatio

 
pluuiarum
 

boatus

 

solatenus

 

tibias

 

pluralitas


porcorum

 

caprarum

 
vrsorum
 

incurrebant

 

praedicta

 

quousque

 
vmbram
 
proximi
 

possit

 

agnoscere


grinnientium

 

impellentium

 

palmas

 

prosternebamur

 
supini
 

faciem

 
cadebamus
 

ruebamus

 
lapsum
 

tertium