CAESAR'S ARMY IN GAUL
Publius iam adulescens postquam togam virilem sumpsit, aliis rebus
studere incepit et praesertim usu[1] armorum se[2] diligenter exercuit.
Magis magisque amavit illas artis quae militarem animum delectant.
Iamque erant [3]qui ei cursum militarem praedicerent. Nec sine causa,
quod certe patris isigne exemplum [4]ita multum trahebat. [5]Paucis ante
annis C. Iulius Caesar, ducum Romanorum maximus, consul creatus erat et
hoc tempore in Gallia bellum grave gerebat. Atque in exercitu eius
plures adulescentes militabant, apud quos erat amicus quidam Publi. Ille
Publium crebris litteris vehementer hortabatur [6]ut iter in Galliam
faceret. Neque Publius recusavit, et, multis amicis ad portam urbis
prosequentibus, ad Caesaris castra profectus est. Quarto die postquam
iter ingressus est, ad Alpis, montis altissimos, pervenit. His summa
difficultate superatis, tandem Gallorum in finibus erat. Primo autem
veritus est ut[7] castris Romanis adpropinquare posset, quod Galli,
maximis copiis coactis, Romanos obsidebant et vias omnis iam clauserant.
His rebus commotus Publius vestem Gallicam induit ne a Gallis caperetur,
et ita per hostium copias incolumis ad castra pervenire potuit. Intra
munitiones acceptus, a Caesare benigne exceptus est. Imperator fortem
adulescentem amplissimis verbis laudavit et eum [8]tribunum militum
creavit.
[Footnote 1: Abl. of means.]
[Footnote 2: /se\, reflexive object of /exercuit\.]
[Footnote 3: /qui ... praedicerent\, Sec. 501.45.]
[Footnote 4: /ita multum trahebat\, _had a great influence in that
direction_.]
[Footnote 5: /Paucis ante annis\, _a few years before_; in Latin,
_before by a few years_, /ante\ being an adverb and /annis\ abl. of
degree of difference.]
[Footnote 6: /ut ... faceret\, Sec. 501.41.]
[Footnote 7: /ut\, how translated here? See Sec. 501.42.]
[Footnote 8: The _military tribune_ was a commissioned officer
nearly corresponding to our rank of colonel. The tribunes were often
inexperienced men, so Caesar did not allow them much responsibility.]
[Illustration: IMPEDIMENTA]
HOW THE ROMANS MARCHED AND CAMPED
Exercitus qui in hostium finibus bellum genit multis pericuis
circumdatus est. [1]Quae pericula ut vitaret, Romani summam curam
adhibere solebant. Adpropinquantees copiis hostium agmen ita disponebant
[2]ut imperator ipse cum plaribus legionibus expeditis[3] primum agmen
duceret. Post
|