onemur.[5]" [6]Hoc consilium cum omnibus placeret, Caesar
concilium dimisit. Deinde milites hortatus ut priores victorias
memoria[7] tenerent, iussit aggerem exstrui, turrim et arietem admoveri.
Neque oppidanis[8] consilium defuit. Alii ignem et omne genus telorum de
muro in turrim coniecerunt, alii ingentia saxa in vineas et arietem
devolverunt. Diu utrimque acerrime pugnatum est. Ne vulnerati quidem
pedem rettulerunt. Tandem, [9]de tertia vigilia, Publius, quem Caesar
illi operi[10] praefecerat, nuntiavit partem[11] muri ictibus arietis
labefactam concidisse. Qua re audita Caesar signum dat; milites inruunt
et magna cum caede hostium oppidum capiunt.
Postridie eius diei, hoc oppido expugnato, [12]captivorum qui
nobilissimi sunt ad imperatorem ante praetorium[13] adducuntur. Ipse,
lorica aurata et paludamento purpureo insignis, captivos per interpretem
in hunc modum interrogat:[14] Vos qui estis[15]?
INTERPRES. Rogat imperator qui sitis.
CAPTIVI. Filii regis sumus.
INTERPRES. Dicunt se filios esse regis.
IMPERATOR. Cur mihi tantas iniurias intulistis?
INTERPRES. Rogat cur sibi tantas iniurias intuleritis.
CAPTIVI. Iniurias ei non intulimus sed pro patria bellum gessimus.
Semper voluimus Romanis esse amici, sed Romani sine causa nos domo
patriaque expellere conati sunt.
INTERPRES. [16]Negant se iniurias tibi intulisse, sed pro patria bellum
gessisse. [17]Semper se voluisse amicos Romanis esse, sed Romanos sine
causa se domo patriaque expellere conatos esse.
IMPERATOR. [18]Manebitisne in reliquum tempus in fide, hac rebellione
condonata?
Tum vero captivi multis cum lacrimis iuraverunt se in fide mansuros
esse, et Caesar eos incolumis domum dimisit.
[Footnote 1: /oppidi expugnandi\. Is this a gerund or a gerundive
construction? Cf. Sec. 501.37.]
[Footnote 2: /ineant\. Sec. 501.50.]
[Footnote 3: /unus\. subj. of /inquit\.]
[Footnote 4: /sit\. This is a so-called subjunctive by attraction,
which means that the clause beginning with /ubi\ stands in such
close connection with the subjv. clause beginning with /ut\, that
its verb is attracted into the same mood.]
[Footnote 5: All these verbs are in the same construction.]
[Footnote 6: /Hoc consilium\, subj. of /placeret\. For the order
cf. /Haec cum\, etc., p. 215, l. 22, and note; /Id imperator cum\,
p. 217, l. 8.]
[Footnote 7: /memoria\, abl. of means.]
[Footnote 8: /oppidanis\, S
|