FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57  
58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   >>   >|  
uias Danaum atque immitis Achilli. Quem sequimur? Quove ire iubes? Ubi ponere sedes? Da, pater, augurium, atque animis inlabere nostris.' Vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente, liminaque laurusque dei, totusque moveri mons circum, et mugire adytis cortina reclusis. Submissi petimus terram, et vox fertur ad auris: 'Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem: hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris, et nati natorum, et qui nascentur ab illis.' Haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt, quo Phoebus vocet errantis iubeatque reverti? Tum genitor, veterum volvens monumenta virorum, 'Audite, O proceres' ait 'et spes discite vestras: Creta Iovis magni medio iacet insula ponto; mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae. Centum urbes habitant magnas, uberrima regna; maximus unde pater, si rite audita recordor, Teucrus Rhoeteas primum est advectus in oras, optavitque locum regno. Nondum Ilium et arces Pergameae steterant; habitabant vallibus imis. hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera Idaeumque nemus; hinc fida silentia sacris, et iuncti currum dominae subiere leones. Ergo agite, et, divom ducunt qua iussa, sequamur; placemus ventos et Gnosia regna petamus. Nec longo distant cursu; modo Iuppiter adsit, tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.' Sic fatus, meritos aris mactavit honores, taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam. Fama volat pulsum regnis cessisse paternis Idomenea ducem, desertaque litora Cretae hoste vacare domos, sedesque adstare relictas. Linquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus, bacchatamque iugis Naxon viridemque Donysam, Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor Cycladas, et crebris legimus freta consita terris. Nauticus exoritur vario certamine clamor; hortantur socii: ''Cretam proavosque petamus!'' Prosequitur surgens a puppi ventus euntis et tandem antiquis Curetum adlabimur oris. Ergo avidus muros optatae molior urbis, Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem hortor amare focos arcemque attollere tectis. Iamque fere sicco subductae litore puppes; conubiis arvisque novis operata iuventus; iura domosque dabam: subito cum tabida membris, corrupto caeli tractu,
PREV.   NEXT  
|<   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57  
58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   >>   >|  



Top keywords:
petamus
 
taurum
 

Phoebus

 

felicibus

 

Zephyris

 

volamus

 

Linquimus

 

pelagoque

 

Ortygiae

 
nigram

Apollo
 

pecudem

 

portus

 

regnis

 

Cretae

 
litora
 

adstare

 

vacare

 
sedesque
 

desertaque


pulcher

 

cessisse

 

paternis

 

Idomenea

 
relictas
 

pulsum

 

ducunt

 

sequamur

 

placemus

 

Gnosia


ventos
 
iuncti
 
sacris
 

silentia

 

currum

 
dominae
 

leones

 

subiere

 

meritos

 
bacchatamque

sistet

 
mactavit
 

Neptuno

 

honores

 

Cretaeis

 
classem
 
distant
 
Iuppiter
 

tertia

 
niveamque