FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69  
70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   >>   >|  
ixit luctus, non dira Celaeno. Hic labor extremus, longarum haec meta viarum. Hinc me digressum vestris deus adpulit oris. Sic pater Aeneas intentis omnibus unus fata renarrabat divom, cursusque docebat. Conticuit tandem, factoque hic fine quievit. PUBLI VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER IV AT regina gravi iamdudum saucia cura volnus alit venis, et caeco carpitur igni. Multa viri virtus animo, multusque recursat gentis honos: haerent infixi pectore voltus verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. Postera Phoebea lustrabat lampade terras, umentemque Aurora polo dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: 'Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! Quis novus hic nostris successit sedibus hospes, quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. Degeneres animos timor arguit: heu, quibus ille iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat! Si mihi non animo fixum immotumque sederet, ne cui me vinclo vellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit; si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei coniugis et sparsos fraterna caede Penatis, solus hic inflexit sensus, animumque labantem impulit: adgnosco veteris vestigia flammae. Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, pallentis umbras Erebi noctemque profundam, ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo. Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.' Sic effata sinum lacrimis implevit obortis. Anna refert: 'O luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuventa, nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris? Id cinerem aut Manis credis curare sepultos? Esto: aegram nulli quondam flexere mariti, non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas ductoresque alii, quos Africa terra triumphis dives alit: placitone etiam pugnabis amori? Nec venit in mentem, quorum consederis arvis? Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; hinc deserta siti regio, lateque furentes Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam, germanique minas? Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda hunc cursum Iliacas ve
PREV.   NEXT  
|<   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69  
70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90   91   92   93   94   >>   >|  



Top keywords:
umbras
 
pectore
 

equidem

 

primus

 

Sychaei

 

iunxit

 

coniugis

 

sparsos

 

amores

 
abstulit

Penatis
 

fraterna

 

habeat

 

servetque

 

sorori

 
dilecta
 

refert

 

obortis

 
sepulchro
 

resolvo


effata

 

implevit

 

lacrimis

 

veteris

 
vestigia
 

adigat

 

fulmine

 

adgnosco

 

omnipotens

 

tellus


dehiscat
 
impulit
 
pallentis
 

animumque

 

sensus

 
inflexit
 

flammae

 

solane

 

noctemque

 
profundam

labantem

 
praemia
 

cingunt

 

infreni

 

Numidae

 
inhospita
 
Syrtis
 
deserta
 

insuperabile

 
quorum