FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90  
91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   >>   >|  
s, alternaque iactat brachia protendens, et verberat ictibus auras. Quaeritur huic alius; nec quisquam ex agmine tanto audet adire virum manibusque inducere caestus. Ergo alacris, cunctosque putans excedere palma, Aeneae stetit aute pedes, nec plura moratus tum laeva taurum cornu tenet, atque ita fatur: 'Nate dea, si nemo audet se credere pugnae, quae finis standi? Quo me decet usque teneri? Ducere dona iube.' Cuncti simul ore fremebant Dardanidae, reddique viro promissa iubebant. Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes, proximus ut viridante toro consederat herbae: 'Entelle, heroum quondam fortissime frustra, tantane tam patiens nullo certamine tolli dona sines? Ubi nunc nobis deus ille magister requiquam memoratus Eryx? Ubi fama per omnem Trinacriam, et spolia illa tuis pendentia tectis?' Ille sub haec: 'Non laudis amor, nec gloria cessit pulsa metu; sed enim gelidus tardante senecta sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires. Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas, haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco venissem, nec dona moror.' Sic deinde locutus in medium geminos immani pondere caestus proiecit, quibus acer Eryx in proelia suetus ferre manum, duroque intendere brachia tergo. Obstipuere animi: tantorum ingentia septem terga boum plumbo insuto ferroque rigebant. Ante omnes stupet ipse Dares, longeque recusat; magnanimusque Anchisiades et pondus et ipsa huc illuc vinclorum immensa volumina versat. Tum senior talis referebat pectore voces: 'Quid, si quis caestus ipsius et Herculis arma vidisset, tristemque hoc ipso in litore pugnam? Haec germanus Eryx quondam tuus arma gerebat;--- sanguine cernis adhuc sparsoque infecta cerebro;--- his magnum Alciden contra stetit; his ego suetus, dum melior vires sanguis dabat, aemula necdum temporibus geminis canebat sparsa senectus. Sed si nostra Dares haec Troius arma recusat, idque pio sedet Aeneae, prohat auctor Acestes, aequemus pugnas. Erycis tibi terga remitto; solve metus; et tu Troianos exue caestus.' Haec fatus, duplicem ex umeris reiecit amictum et magnos membrorum artus, magna ossa lacertosque exuit, atque ingens media consistit harena. Tum satus Anchisa caestus pater extulit aequos, et paribus palmas amborum innexuit armis. Constitit in digitos extemplo arrectus uterque,
PREV.   NEXT  
|<   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   85   86   87   88   89   90  
91   92   93   94   95   96   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107   108   109   110   111   112   113   114   115   >>   >|  



Top keywords:

caestus

 

quondam

 

suetus

 

stetit

 

sanguis

 
Aeneae
 

recusat

 

Acestes

 

brachia

 

vinclorum


amborum
 

versat

 

immensa

 

volumina

 

magnanimusque

 

Anchisiades

 

pondus

 
palmas
 

innexuit

 

Herculis


ipsius

 

aequos

 

extulit

 

tristemque

 

vidisset

 

referebat

 
longeque
 
pectore
 

paribus

 
senior

duroque

 

intendere

 

Obstipuere

 
uterque
 

proelia

 

immani

 

geminos

 

pondere

 
proiecit
 

quibus


tantorum

 

digitos

 

rigebant

 

stupet

 

ferroque

 

insuto

 
septem
 
ingentia
 

arrectus

 

plumbo